# Historia anatomica 403.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 403.1 to 403.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/403.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/403.1

QVAEST. XV. An omnes partes simul conformentur. VIVS quaestionis tam ardua est & tanta obscuritate inuoluta inuestigatio, vt Galenus libello, An omnes particulae simul fiant, soli Deo & Naturae cognitam esse libenter fateatur. Quid enim prima hominis formatione diuinius? quid admirabilius? quid magis reconditum? Hoc Regius ille Propheta caelesti numine plenus, cecinisse est visus: Confitebor tibi Domine; quia mirabiliter sum formatus, inforQmem massam meam viderunt oculi tui, &c. Cùm itaque quaestionis huius dissolutio humani ingenij vires obscuris vallatas cancellis excedat; si quid paulo liberius in eius explicatione propositum fuerit, φιλιάτρους omnes obtestor, ne id tam exilitati ingenij quàm rei magnitudini tribuendum putent. Quoniam vero expugnantium opinionum velitatione veritas, vt ex mutuo lapidum attritu & collisione ignis, elicitur. quid veteres hac de re opinati fuerint, primùm videamus. Alomaeon cerebrum omnium primum efformari voluit; quod scilicet hoc rationis sedes, & animae domicilium sit; & quod in puerulis maior sit cerebri & capitis, quàm reliquarum omnium partium moles: fortasse legerat apud Hippocratem in Epid. ex capitis magnitudine ossium & totius magnitudinem aestimandam esse, quasi omnia ex capite conformentur, ab eoque pendeant. Docuit olim publicè Pelops, vt narrat Galenus cap. 2. lib. 6. De placitis Hipp. & Plat. vasa omnia à cerebro ortum ducere, quod voluit etiam Persarum ille philosophus, quem Auicenna Theseum Perseum, alij Syarmor Cabronensem vocant. Sed cùm cerebrum motus tantum sensusque & facultatum principum auctor sit, non egeat autem facultatibus his in prima conformatione foetus, non video cur cerebrum prius quàm reliquae spermaticę partes effingi & efformari debeat. Democritus vt refert Aristoteles cap. 5. libri 2. De generatione animal. exteriora primum fieri putabat, deinde interiora vt lignea & lapidea animalia. Orpheus animal constitui vt retis nexum volebat, id est ordine. Empedocles iecur primùm formari existimabat, Stoici omnia simul fieri contendebant. Aristoteles 2. De gener. anim. cor primum omnium generari vult, & ab illo reliqua omnia membra produci, ipsumque, veluti filium emancipatum à patre, regere ac dispensare totum corpus. Hoc primum & vnicum esse prin cipium scribit, primum ζωτικὸν, κινητικὸν, καὶ αἱματοποιητικὸν, quia postremum om nium vita priuatur. At quod vltimum moritur, id primum viuere debuit. Quod autem vltimum moriatur, id & quotidianus euentus docet, & Galeni auctoritas cap. 1. lib. 5. De loc.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
