Latin
QVAESTIO XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 407
Unproofread scanNot analysed yet
Annon in seminum permistione vincit plerunque foemineum semen? Cur ergo huic soli vim effingendi membranas, virili autem debiliori facultatem totum foetum delineandi concedam? Concludamus ergo membranas ex vtroque semine generari posse, sed ex foemineo saepiùs, &ex foemineo semine non tegmina tantùm haec, sed etiam reliquas spermaticas partes efformari posse. Arantius libello, quem edidit De humano foetu, membranas amnion &chorion, primas omnium non generari contendit; sed propagines esse tunicarum internarum, amnion quidem à membrana carnosa oriri vult, &chorion à peritonaeo: quae &experientiae &rationi aduersari statim initio huius capitis exposuimus. De vasorum vmbilicalium numero.