# Historia anatomica 407-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407-2

QVAEST. XVII. N vasorum vmbilicalium historia duo obuersantur inuoluta, numerus iiii. ise scilicet vasorum, & eorundem exortus. De numero non satis inter Ana tomicos constat; alij tria tantùm statuunt, alij quatuor, alij quinque Qui tria agnoscunt, vnicam venam & duas arterius statuunt: qui quatuor esse volunt, addunt illis tribus vrachon: qui quinarium assignant numerum, duas venas totidemque arterias & vrachon numerant. Ego & in homine, & in caeteris animalibus quatuor vasa perpetuò obseruaui. Primum omnium vena est embryi nutricula, quę solitaria & simplex ab hepatis scissura, ad vmbilicum fertur: vbi autem vmbilicum permeauit, bipartitò finditur, duosque statim diffundit riuos, hi in alios atque alios sparguntur, & membrana illa, quam chorium diximus appellari, suffulti, cum venarum vteri osculis coeunt, in ouibus quidem & suibus per cotylidones & acetabula, vmbilici figuram referentia: in hominibus verò per molem illam carneam, quam placentae carnem, & vterinum iecur, nescio qua ratione, recentiores Anatomici vocarunt. Non enim in ea carne sanguinem praeparari & excoqui puto; sed eius eum vsum agnosco, quem glandoso corpori, πάγκρεας dicto, veteres assignarunt; vt scilicet vasorum innumeras propagines, per chorium distribuendas, puluinaris instar, tutò suffulciat. Vena ergo ab vmbilico ad hepar vnica est, & solitaria; ab vmbilico statim finditur, & duplex apparet. Ita conciliandi sunt dissentientes Galeni loci, quibus nunc vnicam venam, nunc duas esse scribit. Arteriae vmbilicales duae sunt; vna vtrinque, non à corde, sed à ramis iliacis aortae descendentis prodeuntes. Quartum superest vas, in quo totius disputationis cardo versatur vrachum veteres appellarunt, quòd eo canali vrinam effundat foetus in membranam. Hoc ferè omnes Anatomici iuniores in humano foetu pernegant, & in brutis tantum reperiri contendunt, cùm tamen in homine ego semper obseruauerim. Nam à fundo vesicę hominibus, non minus quàm brutis, ad vmbilicum ferri productionem nerueam, nemo, vt opinor, Anacomicus negabit. Quorsum productio haec in humano foetu? non vt ligamenti solum vicem gerat, (alligatur enim adhaerentque vesica firmiter vicinis partibus, fibrarum multarum à peritonaeo exortarum interiectu) sed vt eadem, qua in brutis, ratione vrinam deferat. Con firmauit opinionem meam historia puellae cuiusdam, cui cùm suppressa per multos dies fuisset vrina, tandem per vmbilicum eam profudit. Narrauit id saepius in scholis nostris Bartholomaeus Cabrolius Chirurgus expertissimus, mihi amicissimus, & Academiae nostrae dissector ordinarius. Similem refert historiam Fernelius cap. 13. lib. 6. suidam linquit) annum agenti trigesimum, obstructa vesicae ceruice, vrina affatim tanquam è mictione ex vmbilico in multos menses profluxit; idque citra tumorem, citra vllam aquę in abdomine collectionem, & citra valetudinis offensam. Quum hinc multi admiratione tenerentur, audirem verò reEc e ij Arantius refellitur. De numero vasorum contreuersia. Opinio nostra. Venae vnibilicui descriptis. Quomodo simplex & duplex dicatur à Galeno. Arteriae dinae. Vrachios. Dari hoc vas probatur. Historiae. Historia Fernelij vracha confirmans, Quomodo vmbilici vaisa coëant & funiculo ducantur. De vena vmbilicali obser IETATA. Explicatur Galen: locus de ortis venae vmollicalis. Conuellitur corum opinio, qui venam vmbilicalem

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
