# Historia anatomica 407

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/407

Annon in seminum permistione vincit plerunque foemineum semen? Cur ergo huic soli vim effingendi membranas, virili autem debiliori facultatem totum foetum delineandi concedam? Concludamus ergo membranas ex vtroque semine generari posse, sed ex foemineo saepiùs, & ex foemineo semine non tegmina tantùm haec, sed etiam reliquas spermaticas partes efformari posse. Arantius libello, quem edidit De humano foetu, membranas amnion & chorion, primas omnium non generari contendit; sed propagines esse tunicarum internarum, amnion quidem à membrana carnosa oriri vult, & chorion à peritonaeo: quae & experientiae & rationi aduersari statim initio huius capitis exposuimus. De vasorum vmbilicalium numero.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
