# Historia anatomica 409

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAEST. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/409

omnium primam agnoscunt. Quid sentiacens in lucem edito, malè vinctum vmbilicum nunquam coaluisse, exhincque semper nonnihil stillasse, censui nondum inaruisse vrachum, & nunc illi perinde atque dum vtero gestaretur vrinam è vesica in viabilicum refluere. Sunt ergo quatuor vasa vmbilicalia, vena vnica, duę arteriae & vrachus, quae circa vmbilicum coeunt & velut canali quodam longo, nerueo, tortuoso includuntur, funiculum vocant, laqueum, intestinulum, alioqui huc illucve incerto & vagabundo ductis fluerent, aut rumperentur, aut implicarentur. Quatuor haec vasa foetu in lucem edito, tanquam emerita & vieta degenerant in ligamentum. Visa est tamen ombilicalis vena in quibusdam prouectis, rursum in venam laxissimam mutari. Vt Noribergae in virgine triginta quatuor annorum vidit Volcherus Coiter. De ortu vasorum vmbilicalium.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
