Latin
QVAESTIO VI
André Du Laurens, Historia anatomica 41
Unproofread scanNot analysed yet
Agnouit sane in omni perfecto organo similarem quandam particulam Galenus, quae actionis causa sit princeps, sed actionis perfectae causam nunquam ad solam illius particulae temperiem retulit, sic visionis effectricem causam crystallini temperiem agnouit cum illius puritate, laeuitate &situ, quae sunt organica. Si enim immutetur crystallini situs, si altius vitreo immergatur, seruata quantumuis temperie, non fiet perfecta visio. Dic ergo actioQuid sentiendum. nis quidem principium parti similari deberi, sed perfectam actionem toti organo; &hoc docuit Galenus, cap. 6. libri de differentiis morborum, &lib. de optima corporis constitutione: vult enim à similaribus particulis actiones primo manare, perfectè autem à toto organo. De partibus spermaticis an ex semine generentur.