# Historia anatomica 41.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.1

QVAESTIO VII. EPARTIBVS spermaticis tria quaeri solent. An immediate ex semine fiant, an coalescere possint, & an sanguineis sint calidiores: quae ordine sunt discutienda. Ac prioris quidem quaestionis dissolutio, quia difficiles habet explicatus, paulo altius petenda videretur: tota enim seminis natura, quae multis difficultatum inuolucris est implicita, explicanda esset, sed quia haec suo loco amplius disputabuntur, libro scilicet de generatione hominis, hic ea tantum quae ad institutum spectant, paucis perstringere placet. Conuenit inter Medicos & Peripateticos semen principium esse generationis, sed hi formale tantum & efficiens agnoscunt, illi & formale & materiale: formale, ratione spirituum, materiale raPeripatetici ex tione corpulentiae: Medici itaque ex seminis crassamento spermaticas partes generari volunt sanguine omPeripatetici ex sanguine solo. Non est postrema opinio suis destituta patrociniis, sed his se fulnes partes gecit rationibus. Si ex semine tanquam materiali principio spermaticae partes fierent, idem esset nerari volunt. Ratio prima. faactiuum & passiuum, idem actus & potentia, mouens & motum, materia & forma, faciens & Secunda. ctum: at id vera & solida Philosophia non patitur. Deinde ex Aristotelis 2. Physicor. Artifex nunquam est pars sui opificij, semen est velut artifex, & Phidiam appellat Galenus, & cap. 20. libri primi de generatione animalium, semen nulla pars est eius, qui fit, foetus: vt nec à fabro quicquam ad lignorum materiam secedit, neque pars vlla artis fabrilis in eo est quod efficitur, sed forma & species ab illo per motum in materia oritur. Quin etiam theorema est Tertia. medicum, iisdem nutriri nos quibus constamus, at nutriuntur singulae partes sanguine, geneQuarta. rantur ergo omnes ex sanguine. Si partes principes, cor & hepar, ex sanguine generantur, carnosa quippe eorum substantia est, & vtrumque viscus carnosum dicitur Hippocrati, cur Quinta. non & reliquae partes, quas posterius perfici omnes admittunt: Accedit, quod si masculeum sesemen efficientem & materiam praestat, cur solus mas in se non generat? Feriabiturne Sexta. minis natura, quam nunquam otiosam esse praedicant Philosophi? Postremò, potestne tantillum semen semel iniectum, partibus omnibus spermaticis, ossibus, cartilaginibus, vinculis, arteriis, neruis, venis, membranis delineandis sufficere? Non ergo materiae sed efficientis solius & opificis rationem habet semen. Huic Peripateticorum sententiae videtur fauere duAuthoritates Galeni.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
