Latin
41.5 to 41.6
André Du Laurens, Historia anatomica 41.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
plex Galeni locus, quorum alter secundo de facultatibus naturalibus ita scriptus legitur, semen ἀρχὴ του ζώου δραστικὴ, ἢ γὰρ δὴ ὑλικὴ τὸ καταμήνιον ὅσι, id est, principium animalis effectiuum, nam materiale menstruum est. Alter eodem libro, cap. 3. rem hanc apertissimis verbis declarat. Longe (inquit) dissimilis est Phidiae &naturae ratio. Phidias enim ex cera, nunquam ebur &aurum effinxerit: at natura nullius materiae veterem formam seruat, &ex sanguine exangues generat partes: Os siquidem, cartilago, neruus, vena, arteria, exanguia sunt, ex sanguine tamen facta. Contrariam taGOOg Hosted by men tuetur sententiam Galenus: nam libris de semine, in Aristotelem inuehitur, docetque semen &opificis, &materiae rationem habere: Opificis, ratione spirituum, materiae, ratione crassamenti. Hoc admirandus Hippocrates, lib. de natura pueri, libello περὶ ἀρχῶν, &4. De morbis, primus omnium protulit. Id cogitur fateri Aristoteles, i. Physicῶν, &libris de gener. animal. dum partes quasdam ex seminali excremento itemque alimentario, quasdam vero ex alimentario solo fieri scribit; hoc denique rationum momenta haec suadent.