# Historia anatomica 41.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 41.5 to 41.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/41.5

plex Galeni locus, quorum alter secundo de facultatibus naturalibus ita scriptus legitur, semen ἀρχὴ του ζώου δραστικὴ, ἢ γὰρ δὴ ὑλικὴ τὸ καταμήνιον ὅσι, id est, principium animalis effectiuum, nam materiale menstruum est. Alter eodem libro, cap. 3. rem hanc apertissimis verbis declarat. Longe (inquit) dissimilis est Phidiae & naturae ratio. Phidias enim ex cera, nunquam ebur & aurum effinxerit: at natura nullius materiae veterem formam seruat, & ex sanguine exangues generat partes: Os siquidem, cartilago, neruus, vena, arteria, exanguia sunt, ex sanguine tamen facta. Contrariam taGOOg Hosted by men tuetur sententiam Galenus: nam libris de semine, in Aristotelem inuehitur, docetque semen & opificis, & materiae rationem habere: Opificis, ratione spirituum, materiae, ratione crassamenti. Hoc admirandus Hippocrates, lib. de natura pueri, libello περὶ ἀρχῶν, & 4. De morbis, primus omnium protulit. Id cogitur fateri Aristoteles, i. Physicῶν, & libris de gener. animal. dum partes quasdam ex seminali excremento itemque alimentario, quasdam vero ex alimentario solo fieri scribit; hoc denique rationum momenta haec suadent.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
