# Historia anatomica 410

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/410

χωρισθῶσιν, τῆς μῆρος αἱ θυγατέρες τῶν κούρων θᾶσσον οὐβῶσι, καὶ φρονέουσι, καὶ γηράσκουσιν, διὰ τὴν ἀσθενίην τῶν σωμάτων, καὶ τὴν δίαιταν. Postquam à matre segregatę fuerint puelle, celerius quàm masculi pubescunt, sapiunt, & senescunt, cum propter corporum imbecillitatem, tum propter victus rationem. Itaque duplicem agnoscit caussam prima est imbecillitas, adeo vt quae caussa erat tardioris in vtero conformationis & motus, eadem caussa sit celerioris extra vterum perfectionis. Foemina enim res est imperfectior masculo, & finem suum habet propinquiorem, ideo minoris eget operae. Altera caussa est, victus ratio; vitam enim degunt inertem & in otio: at ignauia, inquit Celsus, corpus hebetat, labor firmat: illa maturam senectutem; hic longam adolescentiam reddit. Nec potest, inquit summus Dictator, lib. De victus rat. in ac. homo integra sanitate frui, nisi laboret. & sect. 4. lib. 6. Epid. ὥσκησις ὑγίης, ἀκορίη τροφῆς, ἀοκνίη πόνων; optimum est studium sanitatis, citra saturitatem vesci, & impigrum esse ad laborem. Vnde natorum similitudo,

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
