# Historia anatomica 411.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 411.1 to 411.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/411.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/411.1

De semine: per hanc hic albus, niger alter; hic adunco, ille simo naso, hic caesiis oculis, nigris alius esse dicitur. In hac indiuidui similitudine tota propositae quaestionis difficultas versatur; quam minutatim in animo est excutere, hinc ducto exordio. Foetus aliàs matri omnino similis est, interdum patri omni ex parte, nonnumquam vtrique parenti; hoc est, quibusdam partibus matrem, aliis verò patrem refert. Saepe nec patris, nec matris, sed aui aut abaui similitudinem gerit: interdum amici aut ignoti cuiusdam, Aethiopis puta, qui nihil ad procreationem contulerunt, effigiem repręsentat. Harum omnium similitudinum multa extant apud probatos authores exempla. Populi Cammatae vxores habent communes, & quisque silios in effigie patris agnoscit. Apud Chinenses, filij patribus similes sunt, naso, oculis, fron te & barba. Fuerunt in quibusdam stirpibus gentilitia quaedam signa, vt Spartis, Thebanis, lancea: quibusdam stellae Thyesti, cancer, innata & insita statim ab ortu, quae interdum extincta in filiis proximisque nepotibus, longo post tempore in remotis posteris velut reuiuiscerent. Deleuco eiusque posteritati anchorae imago in femore visebatur, & Iulia Augusti filia, licet adulteros haberet multos, filios tamen marito similes edebat. Rogata qua arte id faceret. Respondit facetè se non admittere vectorem nisi plena naue. Mitto quae de Lentulis & Macrocephalis afferri solent. Praestat in causarum inuestigatione tempus conterere. Huius tam variae similitudinis & effigiei caussa, valde controuersa est. Empedocles Pythagoreus, similitudinis caussam, ad solam refert imaginationem; cuius tanta vis est, vt sin cut plerumque corpus cogitantis immutat, sic & in conceptum semen vim suam conferat. Arabes tantum imaginationi tribuerunt, vt existimarint animam virtute imaginationi sic extolli posse, vt non in proprium corpus modò, sed etiam in alienum agere queat. Sic no bilitatas animas permutare elementa, sanare, debilitare quos velint, miracula edere, denique imperium in omnem habere materiam. Aristoteles sect. 10 Problematum, Problemate 12. has imaginationis in conceptu vires agnouisse videtur. Quaerit enim cur hominis partus ita inter se sint dissimiles? quia, inquit, in homine cogitationum velocitas, ingeniique varietas, multiformes notas imprimit. Galenus libello De theriaca ad Pisonem: Aethiopi inquit, cuidam vt pulchram prolem susciperet, consului, vt formosam imaginem ad pedes lecti apponeret, quam vxor congressus tempore attentè intueretur. Consilio huic paruit, neque defuit euentus. Propterea nolebat Hesiodus coniuges dare operam liberis, dum è funere redirent, sed cùm è conuiuiis aut ludis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
