# Historia anatomica 411.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 411.5 to 411.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/411.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/411.5

Extat ad huius rei illustrationem Sabini cuiusdam vxoris historia, quam Thomas Morus eleganti versu cecinit. Et D. Hieronymus quaest. super Genesin, refert mulierem adulterij suspicione non carentem, eo quòd infantem enixa esset qui maritum nullo modo referret, sese hac arte liberasse, quòd picturam infanti non absimilem in cubiculo haberet. Hoc artificio olim vsus facob, Genesecos 30. obiectis, passimque stratis variegatis virgultis, maximam sui gregis partem versicolore & variegato vellere praestitit. Plinius 7. naturalis historiae multa de his memorat. Fernelius 7. suae Physiologiae libro hanc vnicam tam variae similitudinis & effigiei caussam agnoscit imaginationem, à qua sola, vim formę effectricem ducio regi putat. Sed non est verissimile, vnicam imaginationem eius similitudinis caussam statuere. Nam imaginatio & quaelibet alia facultas, quae cum cognitione est, non agit nisi obiectum habeat praesens, à quo moueatur; at saepe incognitum refert puer. Sed & in coitu intercipiuntur ferè omnes animae facultates, vt vix imagines eas concipiat vis fictrix. Adde quòd, si sola imaginatio similitudinis caussa esset, nullus infans deformis nasceretur, nunquam morbi contingerent hereditarij: non enim malum hoc liberis suis exoptat mater. Astrologi similitudinis Quid similitudo incidii. Varii exempla similitudinis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
