Latin
413.1 to 413.4
André Du Laurens, Historia anatomica 413.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties Sol in centro horoscopi fuerit in diurna genitura, patribus filios similes gigni putant; filias autem matribus similes dicunt, quum Luna in nocturnae genitura, aut Venus in diurna cum centro Heroscopi fuerit; sed merae sunt nugae. Est altera quorumdam opinio, qui effigiei caussam ad solum seminis motum, &vim formatricem referunt. Haec fuit Aristotelis sententia 4. De generatione animal. &Galeni libro 2. De semine. Aristotelis praeclara est, sed obscura admodum philosophia. Plures enim statuit in semine motus: alij sunt ἐνεργείᾳ alij δυνάμει. Illi rursum aut sunt vniuersales; qui scilicet animal aut hominem generant; aut particulares, qui &mares &tales, id est, tali forma, magnitudine membrorum, lineatura, &habitu generant. Motus qui potentia insunt, ex auis, abauis &matre prodeunt. Si horum motuum quispiam, ille scilicet qui proximus est, &particularis, intercipiatur, fiet transitus in proximum motum; hic si deficiat, fiet transitus in contrarium tandemque in vniuersalem. Haec quae satis videntur inuoluta, exempli vnius appositione illustriora euadent. In semine Socratis vis inest marem sibi omnino similem generandi mouetur ergo semen hoc ad formam Socratis. Motus hic si impediatur aut à foemineo semine quod fortasse validius est, aut ab vteri frigiditate, aut alia quauis caussa, soluitur primus ille patris motus, qui actu erat in Socrate, sitque transitus in motum aui aut abaui, qui potentia erat: vnde mares auis aut abauis procreantur similes. Quod si secundus iste motus solatur, fiet transitus in motum contrarium, in motum quippe matris, qui Aristoteli contrarius dicitur: quia natura primò, &per se in mari generationem perpetuò intendit. Itaque loco maris, foemina generabitur matri similis, aut auiae aut abauiae, quarum effigiem ipsum foeminae semen potentia continet. Hic tertius motus si intercipiatur, tand min motum vniuersalem fiet transitus, &an mal generabitur, aut homo parentibus neutiquam similis. Galenus lib. 2. De semine, tam varios seminis motus non agnoscit, sed similitudinis caussam refert ad seminis temperiem, variamque permixtionem necnon ad robur formatricis facultatis. Doctissimus Erastus effigiei &similitudinis indiuidualis vnicam agnoscit caussam, vim scilicet formatricem, reiicit vires imaginationis, quia animalia caeca maribus similes generant catellos.