# Historia anatomica 414.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 414.1 to 414.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/414.1

An vno coltu nias & foemina generari poßint. Aniisdem memoranis concludantur gemelli. Cur gemelli ita inter se sint similes. plicis partus referunt ad sinus varietatem. Septem enim in muliebri vtero κόλπους & cellulas statuunt, tres in dextra vteri parte, maribus dicatas, totidem in sinistra foeminis, septimam in medio, in qua hermaphroditae generentur. Verùm commentitia sunt hęc, & anicularum figmentis proxima. Vnicus enim est in vtero sinus, vt in ventriculo vnica cauitas, qui tamen in dextram & sinistram partem dirimitur. Hę partes nullo septo, quicquid sentiant Auicenna, Haliabbas, & plerique Anatomici, discretę sunt, vt in ouibus, sed linea tantùm quadam, quam Aristoteles δεκροῦν, appellat, id est, medianam. Sumpsit autem vocabulum hoc ab Hippocrate in Coacis pręnotionibus, γλώσσην παρὰ τὸ δικροῦν, &c. id est, lingua ad medianam delibuta, &c. Praeterea cellularum varietatem multiplicis foetus caussam esse non posse, id inter caetera manifestè declarat, quòd viginti & triginta foetus vnico partu edantur: non sunt autem tot in vtero cellulae, neque etiam in caeteris animalibus tot sunt sinus, quot foetus. Id satis patet in piscibus, in quibus non sunt δέκροαι, tamen infinitos in se continent foetus. Erasistratus gemellorum caussam refert ad repetitam conceptionem. Empedocles ad seminis copiam. Ptolomeus ad varios siderum positus: nam si quando & in bicorporibus fuerint dominantia loca, & pluribus stellis configurata, plures duobus nasci contingit. Veram gemellorum & multiplicis partus caussam agnouit Hippocrates lib. 1. De dicta, seminis diuisionem, οὕτω γὰρ ἄναγκη σκίθνωσαι ἐπʼ ἀμφοτέρας τὰς μήτρας ὁμοίως, sic necesse est dispergi semen in vtrunque vterum similiter. Saepe enim in coitu totum semen vno nixu & impetu non eiaculatur, sed per vices: καὶ ἔκ, inquit Praeceptor, ἐς ἅπαξ, χωρέν ἡ γονὴ, ἄλλα καὶ δοὺς καὶ τεῖς βράσσεται, non semel ac genitura procedus, sed bis, & ter efferuescit, ac eiaculatur. Portio igitur seminis altera in hanc vteri partem, altera in illam fertur; vnde duplex partus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
