# Historia anatomica 416.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 416.1 to 416.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/416.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/416.1

seminis, veteribus incogniti. Obseruatio nostra. Superfoetationis modio ex Hippocrate. An post secundum aut tertium conceptionis mensem poßit aperiri os vtert. propinquas est: itaque maris pudendum oblongum, sine succussatione & valida percussione non fert: ex percussione dolor, à dolore fuga coitus. Muliebris vterus profundior est, nec pendulus: maris ergo amplexum facilius fert. Quin etiam brutis animantibus ad speciei tantum conseruationem Veneris sensus est datus: si itaque conceperint, quia cessat finalis caussa, cessat etiam coeundi appetitus. At homini voluptatis illecebras, & coeundi desiderium iniecit natura, non solum ad sobolis propagationem; sed etiam ad humanae vitae miserias demulcendas. Mitto lepidissimum Poppiae M. Agrippae filiae responsum, quae bruta, vbi conceperint ideò non coire respondit, quia bestiae sunt. Redeo ad institutum. Mulier saepius superfoetare solet, quàm reliqua animalia; quia grauida mulier maris congressum saepius appetit. Quomodo autem fieri possit superfoetatio, nunc inquirendum Certissimum est vterum seminis auidum, conceptione facta ita contrahi, vt nullum inane spatium relinquat, eiusque osculum interius ita claudi, vt ne vel minimum quidem dehiscat. Hoc docuit sexcentis in locis Galenus, & Hippocrates Aphor. 51. sect. 5. Quaecumque vtero gerunt, his os vteri comprimitur. Quomodo igitur masculeum semen ad secundam conceptionem in vteri sinum ferri poterit? Fuêre ex veteribus quamplurimi, qui vterum certis temporibus, mira Naturae prouidentia, ad noxiorum exclusionem, aperiri somniarunt. Si ergo ea hora coeat multer, poterit virile semen, cuius desiderio fremit & ardet, excipere: inde superfoetatio. Sed deliramenta sunt haec, & merae nugae. Si enim certis temporibus toto grauiditatis tempore vterus aperitur, vt superuacua expellat, cur retinentur lochia toto nouem mensium spatio? Poteritne ea hora qua foeda humorum illuuie expurgatur, vterus semen concipere: extinguetur mehercle, & obruetur genitura. Sunt ex nectericis, qui vterum semper hiare, neque exquisitè claudi contendunt: suumque dogma his rationibus stabiliunt. Fluunt saepissime vtero gerentibus menses pallidi, pituitosi, nigri, qui in vteri cauitate latitabant. Non ergo ita exquisitè eius osculum intercluditur. Deinde, mulier grauida in coitu semen effundit, quod per pudendum effluere sentit. Non potest autem per pudendum exire, nisi ab vteri cauitate per osculum eò decedat, quia mulier semen suum per cornua, id est, latera, in cauitatem & fundum vteri eiaculatur. Hiat ergo perpetuò osculum, vnde facilis superfoetatio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
