# Historia anatomica 417-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/417-2

HISTORIA ANATOMICA. De foetus nutritione, & quomodo naturales facultates exerceat. CAPVT VI. T in artis, ita & in naturae operibus, ab imperfecto ad perfectum motus omnis progreditur. Tenellus itaque embryo primùm vitam plantae viuit imperfectissimam, postmodùm animalis, postremò hominis. Hoc voluit Philosophus I. De generat. animal. οὐ γὰρ, inquit, ἅμα γίνεται ζῶον καὶ ἄνθρωπος. Id autem non ratione formae contingit (quia simplex est & indiuidua) sed ratione materiae, hoc est, organorum, quibus ad actus secundos, & functiones edendas, vtitur nobilis illa ἐντελέχεια. Prior illa foetus vita primis post conceptum diebus simplicissima est, & sine nutricatu perficitur. Quid enim nutritione opus vbi partium nullus exhaustus? ipse suo se calore & spiritu insito satis fouet conceptus: postquam verò discretae sunt & delineatae partes, statim & nutriri & augeri incipit embryo. Nutritionis huius ratio non eadem est in tenello foetu, quasis extra vterum, nobisque iam editis percipitur. Editus namque infans, per os alimentum sugit: foetus verò (quicquid velint Democritus & Epicurus) per vmbilicum tantùm. ἡ δὲ ἀρχαιοτέρη ῥοφη (inquit diuinus Senex libel. De alimento) διὰ τοῦ ἐπιγαστρίου ὁ μφαλὸς, id est, antiquius alimentum per abdomen vmbilicus. Editus infans alimenta omnis generis in ventriculum ingerit; foetus solum sanguinem, eumque purissimum haurit, & in hepar refundit. ἕλκει, inquit Hippocrates lib. De natura pueri, ἀπὸ τοῦ αἵματος τὸ γλυκύτατον. Editus infans, ingestum alimentum variè immutat, ex eo primum χύλωσιν, mox αἱμάτωσιν, tandem, ὁμοίωσιν, id est, perfectam assimilationem, quae tertia est coctio, perficiens. Foetus cùm solum sanguinem trahat, ei aliam formam speciemque non praebet; sed perfeFffiij edit coctionem faetus. Verus nutriExcrementa foetus. Per quas vias foetus alimentum trahat. Trahere ab ore, Hippocr. ductoritas. Excusatur Hippocrat. Opinio Hippo cratis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
