Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 418
Unproofread scanNot analysed yet
ctionem tantùm &temperiem sibi similem: propterea nec chylosin vllam, nec nouam hematosin, sed tertiam tantum coctionem, quę singularum partium peculiaris est nutritio, foetui concedimus. Huius tertiae, &solae coctionis, in puello haec vera est ratio. Foetus materno vtero vasorum &membranarum interiectu alligatus, per oscula venarum miro artificio coeuntia, maternum sanguinem trahit, eumque purissimum. Hunc per venam vmbilicalem, quae portae est propago, &ad iecoris fissuram fertur, in hepatis corpus refundit. Ibi magis magisque perficitur. Mox per portae radices crassior crudiorque eius pars in ventriculum, lienem, &intestina distribuitur: cuius reliquiae per splenicum &mesentericum ramum in cauitatem intestinorum amandantur, ibique sensim colliguntur, &diutina mora ita resiccantur, vt &crassitiem &colore atrum, myconio similem, acquirant. Purior autem magisque percocta sanguinis pars, in cauae truncum; à quo per ramos, tanquam riuulos, in singulas corporis partes diffunditur. Quoniam verò sanguis suo sero, qui illi est instar vehiculi, non carent; munere suo perfunctum serum, partim per sudores &habitum digeritur, partim à renibus trahitur, &ab his per vreteres in vesicam transcolatur. Sudori excipiendo &vrinae continendae membranam, amnion dictam, dicauit natura. Cęterùm non per pudendum vrinam eò refundit, sed per vrachon, qui canalis est oblongus exanguisque, à vesicae fundo ad vmbilicum productus. Huic musculum non praefecit natura, quia nullum tempus foetui erat intempestiuum ad eius generis excrementa excernenda vt in iam perfectis.