# Historia anatomica 418

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/418

ctionem tantùm & temperiem sibi similem: propterea nec chylosin vllam, nec nouam hematosin, sed tertiam tantum coctionem, quę singularum partium peculiaris est nutritio, foetui concedimus. Huius tertiae, & solae coctionis, in puello haec vera est ratio. Foetus materno vtero vasorum & membranarum interiectu alligatus, per oscula venarum miro artificio coeuntia, maternum sanguinem trahit, eumque purissimum. Hunc per venam vmbilicalem, quae portae est propago, & ad iecoris fissuram fertur, in hepatis corpus refundit. Ibi magis magisque perficitur. Mox per portae radices crassior crudiorque eius pars in ventriculum, lienem, & intestina distribuitur: cuius reliquiae per splenicum & mesentericum ramum in cauitatem intestinorum amandantur, ibique sensim colliguntur, & diutina mora ita resiccantur, vt & crassitiem & colore atrum, myconio similem, acquirant. Purior autem magisque percocta sanguinis pars, in cauae truncum; à quo per ramos, tanquam riuulos, in singulas corporis partes diffunditur. Quoniam verò sanguis suo sero, qui illi est instar vehiculi, non carent; munere suo perfunctum serum, partim per sudores & habitum digeritur, partim à renibus trahitur, & ab his per vreteres in vesicam transcolatur. Sudori excipiendo & vrinae continendae membranam, amnion dictam, dicauit natura. Cęterùm non per pudendum vrinam eò refundit, sed per vrachon, qui canalis est oblongus exanguisque, à vesicae fundo ad vmbilicum productus. Huic musculum non praefecit natura, quia nullum tempus foetui erat intempestiuum ad eius generis excrementa excernenda vt in iam perfectis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
