# Historia anatomica 419-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/419-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/419-2

QVAESTIO XXIIII. Enatura & specie alimenti, quo tenellus embryo quandiu materno concluditur vtero, alitur, non leuis est controuersia. Hippocrates materno sanguine eoque purissimo foetum ali existimauit. Extat I. περὶ γυναικείων, locus perelegans: Mulier, inquit, vtero gerens tota fit cum virore pallida: ὅτι αὐτέης ττοῦ αἵματος τὸ ἀκράνωνὲς αἰεὶ καθʼ ἡμέρην ὑπολείβεται ἐκ τοῦ σώματος, καὶ κατέρχεται ἐπὶ τὸ ἔμβρυον, quoniam purus ipsius sanguis (quem lib. De nat. pueri γλυκύτατον vocat) quotidie ex eius corpore detrahitur, & ad foetus nutritionem descendit. Galenus I. De sympt. caussis, cap. 7. foetum pusillum adhuc & tenellum, primis mensibus purissimum sanguinem trahere vult, sed grandiorem & purum & impurum simul prolectare. Hippocrates lib. De nat, puelli, multa, eaque obscurissima de foetus alimento scriptis mandauit. Duplex enim agnoscit alimentum, sanguinem & lac. Sanguine puro primis mensibus foetum ali existimat; sed dum moueri incipit, portionem sanguinis ad mammas refluere, & verti in lac, rursusque à mammis ad vterum, tanquam chymico & circulari modo, per venarum communionem ferri ad nutricatum scribit, καὶ τὸ παιδιον, inquit, ἀπʼ αὐτοῦ ἐπαυρίσκεται ὀλιγον, & eo lacte fruitur modicum puellus. Sed non video cur, & quomodo lacte alatur infans, cùm totum eius alimentum per venas ad hepar primum feratur, Locum libri De carnibus non esse Hippocratis, sed adiectitium. Cur sugat puellus statim atque editus Quae puellus per aluum extrudit, faeces non sunt, Alisanguine puto foetum. An lacte nutriatur puellus in vtero, Explicatur locus Hippocratis. Quaestio. Selutio. An tres in puello fiant coctiones. Vnica fit concoctis, tertia scilicet. Dißimilis foetus vita. Mirabilis obseritatio Gale ni de vasorum cordis vnioni in foetu.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
