# Historia anatomica 419

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIE ANATOMICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/419

puelli, foetum per vmbilicum & spiritum & alimentum trahere apertissimis verbis scripsit: κατὰ δὲ μέσον τῆσσαρκὸς ὁ ὁ μφαλὸς ἀπέχει, δὲ τοῦ πνέει καὶ τὴν ἀὐξησιν ἴσχει. In medio carnis vmbilicus secernitur, per quem spirat & incrementum capessit foetus. lib. etiam De octimestri partu, ὁ δὲ ὁμφαλὸς, inquit, δι τοῦ αἱ εἰσοδοί εισι τοῖσι παιδίοισι μοῦνον τοῦ σώματος τῇ μήρι προσέχει. Vmbilicus per quem & alimenti & arenis foetui alendo via est, & ingressus solus è reliquo corpore matri cohaeret, perque hanc viam introeuntium in corpus particeps fit foetus. & lib. De natura pueri, Obstetrices statim ac exiit infans, vmbilicum ligant tanquam non amplius nutriendo foetui necessarium, simulque os ipsius diducunt, vt alius alimenti sumendi vsus monstretur. Cùm itaque omnibus his locis vmbilico, non ore & alimentum & aërem trahere scripserit Hippocrates, addititium locum suprà citatum esse existimo. Quae enim Hippocrati falsò adscriptae sunt rationes, tanti viri doctrinam non redolent. Non enim editus infans ore lac sugit, quia in vtero sugere consueuit, sed quia à natura in docta doctus. ἀπαί δευτος γὰρ ἡ φύσις ἐοῦσα, καὶ οὐ μαθοῦσα τὰ δέοντα ποιέσι. 6. E πιδ natura non docta quod non didicit, tamen id rectum facit. & libello περὶ ῥοφῆς, φύσιες πάντων ἀδίδακτοι: naturae omnium à nullo doctae. Sugit erge statim infans non à consuetudine, sed à natura, aut à voluntate, quę est καθʼ ὀρμὴν, ab in Rinctu. Nam cum adoleuerit, idem efficiet, si opus habeat cum electione; quia vt scribit sub tilissimus Scaliger, exercitatione CCXXXIX. eadem est vis quae seruit animae ad corporis commoda, & habet coniunctam speciem suae conseruationis. Quae autem editus infans statim per aluum extrudit, primae coctionis & chyloseos excrementa non sunt, proptere. faeces & stercora dici non debent, sed impurioris & crassioris sanguinis recrementa, quae per splenicum & mesentericum ramum à liene intestina amandantur, ibique diutina mora & calore resiccantur. Non igitur ore, sed vmbilico tantùm alimentum trahit foetus. An sanguine solo nutriatur foetus, & an vnam tantùm coctionem perficiat,

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
