Latin
42.5 to 42.6
André Du Laurens, Historia anatomica 42.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo dum fit conceptio, nullus è venis vteri sanguis adhuc effluxit, quomodo ex sanguine prima fiet partium delineatio? Enimuero sanguinem, quo alitur foetus, &ex quo parenchymata effinguntur, per venas ferri, omnibus est notum. In eum vsum constructa est vmbilicalis vena, quam Embryi nutriculam vocant. Debet ergo priusquam ad semen feratur sanguis, efformari aliquod vas. Hoc autem quomodo ex sanguine, qui semini nondum permixtus est, generabitur? dices fortasse per venulas vteri effundi in sinum sanguinem; sed si id velis, cur non per easdem venulas immediatè aletur foetus? quid vena vmbilicali opus erit: debent foetus &matris oscula coire per interiectum vas. Postremo, generari partes ex semine ita demonstratur, quod eadem sit masculei &foeminei seminis natura, idem color, idem generationis modus, vasa eadem praeparantia, excoquentia, eiaculantia, sola perfectione tantum distinguuntur, quod masculeum calidius sit magisque elaboratum; at foemineum semen, materiale esse principium admittunt omnes: cur ergo masculei seminis crassamento id denegabimus? Sit hoc igitur ratum, vtrumque semen non efficientis modo, pe. g. p νν τινος )similis, tantiae a B ing De Subiecto &Praeceptis Anatomicae artis. sed materialis etiam principij rationem habere.