Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 420-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. Quomodo vitales facultates exerceat foetus. CAP. VII. IVIT in vtero foetus dissimili prorsus modo, quàm dum in lucem est editus: nam nec thoracem distendit, contrahitque (quia spiritum ore non ducit) nec vitales vllos gignit spiritus, quia maternos haurit; nec denique cordis &pulmonum motu atque opera indiget, sola transpiratione &arteriarum pulsatione singularum partium calorem fouet, conseruat, reficit. Dissimilis haec vita dissimilem habet vitalium organorum structuram, substantiam, &vsum. Quod cùm ferè omnibus huius saeculi Anatomicis fuerit incognitum, à Galeno autem omnium primo accuratè, sed obscurè 6. &15. De vsu partium, descriptum; placet breui &dilucida oratione explicare. In cordis basi quatuor apparent insignia vasa; duo in dextro sinu, vena caua &vena arteriosa; totidem in sinistro, arteria magna &arteria venosa. Horum in nobis iam editis hic est vsus. Vena caua (quę cordi patentissimo ostio hiat) sanguinem in dextrum sinum, tanquam cisternam, effundit, ibi excoquitur &attenuatur sanguis, tum ad generationem vitalis spiritus, tum ad pulmonum nutritionem. Eius itaque portio per septum medium in sinistrum sinum exudat; pars altera per venam arteriosam fertur in pulmonum substantiam tenuem, raram, &spongiosam. Arteria venosa inspiratum aërem, &in pulmonibus pręparatum defert in sinistrum cordis sinum, ibi cum sanguine miscetur; ex qua permistione spiritus fit vitalis; spiritum hunc cor in aortae truncum, eiusque tubos pellit. In foetu horum omnium dissimilis est ratio, diuersusque vasorum vsus.