# Historia anatomica 420-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/420-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/420-2

HISTORIA ANATOMICA. Quomodo vitales facultates exerceat foetus. CAP. VII. IVIT in vtero foetus dissimili prorsus modo, quàm dum in lucem est editus: nam nec thoracem distendit, contrahitque (quia spiritum ore non ducit) nec vitales vllos gignit spiritus, quia maternos haurit; nec denique cordis & pulmonum motu atque opera indiget, sola transpiratione & arteriarum pulsatione singularum partium calorem fouet, conseruat, reficit. Dissimilis haec vita dissimilem habet vitalium organorum structuram, substantiam, & vsum. Quod cùm ferè omnibus huius saeculi Anatomicis fuerit incognitum, à Galeno autem omnium primo accuratè, sed obscurè 6. & 15. De vsu partium, descriptum; placet breui & dilucida oratione explicare. In cordis basi quatuor apparent insignia vasa; duo in dextro sinu, vena caua & vena arteriosa; totidem in sinistro, arteria magna & arteria venosa. Horum in nobis iam editis hic est vsus. Vena caua (quę cordi patentissimo ostio hiat) sanguinem in dextrum sinum, tanquam cisternam, effundit, ibi excoquitur & attenuatur sanguis, tum ad generationem vitalis spiritus, tum ad pulmonum nutritionem. Eius itaque portio per septum medium in sinistrum sinum exudat; pars altera per venam arteriosam fertur in pulmonum substantiam tenuem, raram, & spongiosam. Arteria venosa inspiratum aërem, & in pulmonibus pręparatum defert in sinistrum cordis sinum, ibi cum sanguine miscetur; ex qua permistione spiritus fit vitalis; spiritum hunc cor in aortae truncum, eiusque tubos pellit. In foetu horum omnium dissimilis est ratio, diuersusque vasorum vsus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
