# Historia anatomica 420

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/420

Diuersa vasorum cordis 4 structura in foetis. Nisi velis lacte frui puellum grandiorem, id est, sanguine mammarum venis contento, qui proximè ad lactis naturam accedit. Exhausto enim primarum venarum sanguine, ab aliis, praesertim communioribus, & quorum est maxima εὑρυχωρίω, sanguinem trahit: at venarum vteri & mammarum mirabilis est societas. Hic quaeret fortassis quispiam, quomodo sanguinem purum prolectet puellus, cùm is fero multo dilutus sit, quod indicat vrinae collectio. Dico puritatem sanguinis serum naturale non tollere; imo si sero suo careret, in vitio esset. Damnat perpetuò Hippocrates αμα ἀκρητόν. Tertium superest inquirendum, quomodo immutetur & alteretur puelli alimentum, an scilicet tres coctiones subeat: an duas? an vnicam tantùm: Sunt qui velint sanguinem per venam vmbilicalem ad portae ramos ferri, ab his in ventriculum, vbi in substantiam, cremori persimilem, transmutetur, mox per mesenterij venas ad hepar transportari, & in sanguinem verti, vt ea ratione & χυλωσις & αἱματωσις in puello perficiantur. Nam & sanguis, si ore hauriatur, & in ventriculum ingerantur, priorem exuens, nouam cremoris speciem induet. Ego (vt ingenuè dicam quid sentio) vnicam in foetu coctionem agnosco. Quid enim chylosi, quid noua haematosi opus est, cùm sanguinem maternum hauriat, eumque purissimum? Perfici quidem & magis magisque excoqui tum in maioribus, tum in exilioribus vasis fateor, vt maior sanguini cum tenello foetu intercedat similitudo; sed nouam formam induere planè inficior. Idem enim est sanguis, eadem alendi vi praeditus, perfectione tantùm differt & quibusdam accidentibus. Neque verò necessaria fuit in foetu chylosis; quia chyloseos excrementum crassum & saeculentum mole ac pondere nimium grauaret, foetuique valde molestum esset, cum huic excipiendo, continendoque membranae nullae dicatae sint. Adde, si vis, ingratum faecum foetorem.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
