Latin
EXERCITATIO II
André Du Laurens, Historia anatomica 423
Unproofread scanNot analysed yet
EXERCITATIO II. MAM verò vt Galenicae demonstrationis veritas reddatur illustrior, quae à neotericis quibusdam de horum anastomosecon vsu sunt prodita, ad Lydium (vt aiunt) lapidem reuocare placet. Putat Petreus, ambarum anastomoseoon opus, ad cordis potius &totius corporis vsum, quàm ad pulmonis nutritionem &vitam referendum esse. Est autem nouae illius demonstrationis haec summae, hisce verbis propria enim refero, expressa. NATVRAE primum institutum est omnia exquisitè perficere; sed eam accuratam operis perfectionem semper assequi nequit, propter materiae subiectae κατασκευὴν &dispositionem alienam, quae necessitas hypothetica &materialis constituitur ab Aristotele. Sed quae necessitas naturam coegit eiusmodi anastomoses vasorum producere? Magna quidem, sine qua earum historiam vix percipere quisquam possit. Vsus &actio finis est naturae operantis, &opera naturae scrutantis medici scopus, quo neglecto, incerta omnis Anatome &inspectio partium obscura. Aristoteles monuit saepe propter vsum instrumenta comparari, non vsum propter instrumenta. Vnde Galenus in primis vsum proponit, vt ad eum partis cuiusque compositionem &conformationem reuocet. Vsum igitur &necessitatem anastomoseon vasorum cordis aggredior. Arteriae vmbilicales sanguinem arteriosum &vitalem à matre transmittunt in foetum, in cuius arterias iliacas inseruntur: ex his sanguis in truncum magnę arterię, imò ad eius ostium vsque ascendit, quod in basi cordis est; sed ibi eum subsistere necessum fuit, quippe arteriae magnae ostio natura tres valuulas tanquam pessulum obdidit, vt egredienti sanguini pateat exitus, sed affluenti &accedenti extrinsecus occludatur aditus. Huic incommodo &obstaculo natura praesens remedium adhibuit; nam cùm videret sanguinem eum materni cordis sinu elaboratum &pręparatum, itineris longitudine, conuenire nutriendo pulmoni regerendum curauit in venam arteriosam quae dicata est pulmonum nutritioni. Ad eam rem parauit ductum arteriae magnae &venę arteriosae communem, supra basin cordis perspicuum, quem anastomosin appellamus. Restat ad alterius anastomoseas demonstrationem progredi. Statuimus arteriosum sanguinem acceptum à matre in pulmonis nutritionem absumi; iam operae pretium est explicare, quomodo sanguis viuificus diffundendus in omnes foetus partes generari possit: non enim aër deducitur per arteriam venosam in laeuum cordis sinum; quippe foetus non respirat in vtero; nihil per arteriam magnam cor ingreditur; nec enim quidquam admittunt valuulae, quae intus foras spectant. Inutilis igitur erat sinister ventriculus cordis, defectu materiae &locorum incommodo, nisi natura vias sibi faciles inGge uenisset à nullo edocta, &omni admiratione maiorem alteram anastomosis effecisset, quae est à vena caua in arteriam venosam, per quam anastomosin sanguis pulmoni superfluus, commodè transmittitur in laeuum cordis sinum, vbi elaboratur, conficitur, vitalisque facultatis σφραγίδαι sigillum recipit, vnde mox ad magnam arteriam contiguam &vicinam diuertit, vt per eam toti deinceps corpori distribuatur.