Latin
423.1 to 423.5
André Du Laurens, Historia anatomica 423.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vita enim omnis à spiritu est vitali &arterioso sanguine, hunc deferunt arteriae riui, qui cùm pulmonem nullo modo attingant, debuit arteria magna cum vena arteriosa vniri. Haec Galeni est demonstratio, quae multis obscura fortasse videbitur, sed faciam vt quouis sole illustrior euadat. Pulmo in foetu ruber est hepatis carnem referens, &crassior quàm in edito iam animali; ruber quidem, quia ex rubro sanguine &generatur, &alitur; crassior, quia nec aëre inspirato attenuatur, nec perenni agitatur motu, non enim moueri thoracem in embryo existimamus: immoto thorace, pulmonem distendi contrahique non est verissimile, quia non propria &insita vi mouetur pulmo, non à facultate cordis pulsatili, non a cerebro, sed à thorace ad solius vacui fugam. Dum verò in lucem editum est animal, rarior statim tenuiorque &ferè subalbus euadit pulmo, quia perpetuo motu aerisque inspirati permistione attenuatur. Non eadem est igitur pulmonis substantia dum in vteri latebris delitescit infans, &postquam lucis vsura frui coepit: non idem igitur alimentum. Rarior pulmo sanguine eget tenuissimo in dextro cordis sinu aestuante elaborato; qua ratione dextrum sinum solius pulmonis gratia constructum putat Galenus, &vt primus obseruauit Aristoteles, quae pulmonem non habent, dextro etiam carent sinu. Crassior autem subruber &immobilis embryi pulmo, attenuato non eget sanguine, sed crasso &sibi simili. Crassum hunc &rubrum sanguinem soli deferunt venae cauae riuuli. At quomodo à vena caua ad pulmonem ferri sanguis poterit, cùm rami nulli à caua in pulmones diuaricentur? Sunt enim tria tantum pulmonis vasa, arteria venosa, vena arteriosa &aspera arteria. Hic ergo Natura miro artificio venam cauam in arteriam venosam, quae illi erat contigua, pertudit, vt ab hac in illam liberè ferri posset sanguis, ad carnosi visceris nutritionem &incrementum; adeò vt arteria venosa in foetu venae tantùm fungatur officio, &vena absolutè dici queat, tum officio, tum structura. Hic itaque patentis illius foraminis verus est vsus, haec praeclarae illius anastomoseos necessitas. Confirmauit Galenicam hanc demonstrationem princeps Arabum Auicenna.