# Historia anatomica 423.6-9

André Du Laurens, Historia anatomica, 423.6 to 423.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/423.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/423.6

Pulmo (ait) non est nisi rubeus in tenello foetu, quia non respirat, & non albificat ipsum nisi aëris inspirati permistio; sanguine itaque nutritur rubeo, & ideò factum est à vase in vas foramen, quod edito animali statim occluditur. Neque verò ad nutritionem tantùm pulmonum haec anastomosis facta est, sed etiam ad primam pulmonis, id est, parenchymatis generationem. Certum enim est viscerum omnium carnes ex fuso concretoque sanguine coagmentari, rubrum hunc sanguinem solae continent deferuntque venae; at à caua vena ad pulmonem nulli erant ductus; factum est ergo à caua in arteriam venosam foramen amplissimum. Addam ego tertium huius communionis vsum, vt à vena caua efformaretur venosa illa arteria: Non enim à sinistro cordis sinu crassissimo & densissimo oriri poterat vas tenue & venosum, debuerat autem vas hoc & in sinistro esse sinu, & tenue esse, vt inspirantibus nobis, celerrimè aërem exciperet, & expirantibus, fumidos vapores expelleret. Debuit itaque vena caua cum arteria venosa vniri, vt videatur arteria venosa caus esse propago, primusque illius ortus non à corde sit, vt vulgus existimat, sed ab hepate, per venae cauae continuitatem. Alterius communionis, quę est ab aorta ad venam arteriosam per interiectum canalem, vsum ita illustro Viuit in tenello foetu pulmo: ergo vitali eget ad sui conseruationem spiritu & arterioso sanguine. Vitalem hunc sanguinem soli deferunt arteriae magnae rami: at ab aorta in pulmones nulli erant ductus: Natura igitur, ne pulmones viuifico nectare defraudaret, arteriosum canalem ab aorta in venam arteriosam peruium construxit, per quem arteriosi sanguinis & vitalis spiritus portio in pulmonum substantiam effundi posset. Agnosco alium etiam huius communionis vsum, vt ab arteria magna arteriosa illa vena ortum duceret. Debuerat enim dextri sinus vena esse arteriosa, id est, tunicam habere crassissimam arteriarum instar; at arteriarum fons in sinistro erat sinu; propagatur ergo arteria magna & canalem de se emittit in dextrum sinum, vt venam arteriosam efformet: adeò vt vena arteriosa arteriae magnae, & arteria venosa venae cauae sint propagines. Sic itaque se habent in foetu pulmonum vasa, vt arteria venosa, venae, vena arteriosa, arteriae fungatur officio, aspera autem arteria omnino sit otiosa. Haec duplicis illius κοινωνίας vera est demonstratio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
