# Historia anatomica 424.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 424.1 to 424.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/424.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/424.1

Hanc ego demonstrationem verissimam esse reot; vt istud anastomoseon opus, & naturę miraculum potius ad corporis totius vsum, quàm ad vnius pulmonis eiusque inutilis commodum referatur. Nec video qua ratione pulmo plus alimenti & sanguinis tum mereatur, cùm immotus sibi tantùm studet, vt in embryo, quàm foetu edito, quum ad publicum respirandi officium perenni cietur motu. Si enim eae anastomoses pulmonis causa fierent, ex magnis illis ductibus auidus totum sanguinem exhauriret, quem ex vena arteriosa in adultis tantùm trahit. Praeterea hoc sequeretur absurdum; vitalem facultatem cordis in foetu toto gestationis tempore oriari. Haec est Petrei demonstratio, quae vt eam in pauca contraham, duo contendit. Primum, canalem arteriosum in eum vsum constructum, vt arteriosum & vitalem sanguinem, quem per arterias vmbilicales trahit foetus, in vnum pulmonem refundat, adeò vt arterias duas vmbilicales non totius, sed solius pulmonis, gratia constructas velit. Alterum, ex sanguine à cauae foramine in arteriam venosam delato, non ali pulmones; sed totum eum sanguinem in sinistrum cordis sinum transmitti ad vitalis spiritus generationem. Quae duo quàm sint absurda, ne dum veritatis pallio velata, ratione & sensu (certissimis rerum omnium κριτηρίοις) docere institui. In vsu communionis illius quae per canalem arteriosum ab aorta in venam arteriosam sit, pugnantia multa video, falsa & absurda inuenio quamplurima. Nunc enim, Petree, ambas anastomoses ad corporis totius vsum, non vnius pulmonis commodum constructas vis; deinde in toto tuo scripto eum canalem, qui est ab aorta ad venam arteriosam, soli pulmoni inseruire scribis. Ita erat dicendum, vt tua constaret demonstratio. Ex anastomosibus, ea quae est à caua ad arteriam venosam, ad corporis totius vsum est referenda; illa vero quae est ab aorta ad venam, ad solius pulmonis nutritionem. Manifesta est ergo contradictio. Mitto, quàm malè & impropriè ductum & canalem arterio sum appelles anastomosin. Putat enim Aristoteles verborum curam indignam viro sapiente. Voluit quidem Galenus fieri venarum & arteriarum quamplurimas anastomoses. Est anastomosis apud eundem osculi apertio, & anastomotica medicamenta sunt, quę vim habent aperiendi. Potest etiam anastomosis de humoris confluxu, qui mutua fit vasorum apertione, intelligi.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
