# Historia anatomica 425.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 425.5 to 425.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/425.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/425.5

Quinetiam si totus ille sanguis quem per arterias vmbilicales prolectat foetus, in pulmonis nutritionem absumitur, haec consequentur absurda; pulmonem nec sanguine sibi simili ali, nec puro: refundunt quippe arteriae vinbilicales sanguinem in ramos iliacos, & ab iis in dortae truncum; itaque miscebitur arteriosus matris sanguis cum arterioso sanguine foetus, quem in laeuo cordis sinu vis generari, indemque in aortae tubos diffundi, sic alter alteri erit incommodo. Erunt in eo vase simul & semel duo motus contrarij perpetuò, sanguinis ab iliis ad pulmonem ascendentis, & arteriosi sanguinis à corde in crura descendentis, quod vt in criticis excretionibus & egregiis naturae conatibus interdum fieri admittimus, ita perpetuum esse omnino inficiamur. Excutiamus ergo ab animis nostris caliginem illam, & arterias duas vmbilicales totius corporis, non solius pulmonis gratia constructas statuamus. Iam ad alterius anastomoseos vsum accedamus. Vis, Petree, venam cauam in arteriam venosam esse pertusam, vt effundatur in laeuum cordis sinum sanguis, ad vitalis spiritus ge nerationem, nec alium illius foraminis vsum agnoscis. Ego verò cum Galeno ad pulmonis generationem & nutritionem efformatum fuisse puto. Nam si ex sanguine per venam cauam delato, noua fit vitalis spiritus in sinistro cordis sinu generatio, vt tu pro rato astruis, quid eo foramine opus fuit? Annon patentissimo ostio hiscit & adaperitur cordi vena caua, quod in dextrum thalamum tanquam cisternam sanguinem effundit? Cur non ibi excoquetur & attenuabitur sanguis, moxque per septi foramina in sinistrum sinum exudabit, Arteriarum vmbilicalium communis est vsus, Spiratio duplex. Foetus non respirat. Totus sanguis arterissus non absumitur in pulmonis nistritione. impugnatur alterius anastomoseos vsus. Ratio primae. ibique vitalis spiritus σφραγίδα recipiet? Purior erit & defaecatior ille sanguis in dextro sinu iam attenuatus, quàm si à vena caua per eam anastomosin in laeuum cordis sinum effundatur. Nulla itaque illius foraminis ad vitalis spiritus generationem erat necessitus, sed ad pulmonis nutritionem maxima.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
