# Historia anatomica 425

André Du Laurens, Historia anatomica, EXERCITATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/425

Audi Galenum tenelli foetus pulmonem accurate describentem decimoquinto De vsu partium, cap. sexto, quo libro historiam foetus ex professo enarrat. Cur pulmo in foetu ruber; non autem vt in edito animali subalbus? Quia sanguine alitur per vasa simplicem tunicam habentia delato. deinde subiungit; Dum respirare incipit animal, perpetuò agitatur motu, quo fit vt sanguis à spiritu incisus motu duplici tenuior adhuc seipso & mollior ac velut spumosus efficiatur, ob eamque causam caro pulmonis ex rubra, graui ac densa, in albam, leuem ac raram transfertur. Quid clarius, quid apertius dici potuit? Est in foetu rubra, grauis & densa pulmonis caro, quae posthac tenuior & velut spumosa euadit: Ergo eget embryi pulmo sanguine rubro & paulò crassiore: sanguinem eum soli deferunt venae cauae riui, non aortae tubi: At à caua ad pulmones nulli erant ductus: Natura igitur mirabilem eam anastomosin ad pulmonis nutritionem effecit. Ita erat philosophandum, Petree, nec debueras quae de editi pulmonis nutritione scribit Galenus, in embryi pulmonem transferre. Si rationibus his, quae verae sunt demonstrationes, non cedis, ad tribunal veritatis, ad αὐτοψιαν ipsam te sisto. Si tenelli foetus pulmonem seces, videbis arteriae venosae riuulos omnes sanguine rubro & crasso plenos. Vnde quaeso sanguis ille, nisi ab eo venae cauę ostio? Non ergo ad vitalis spiritus elaborationem, sed ad pulmonis generationem, nutritionem & incrementum facta est praeclara illa anastomosis. Vides (vir doctè) quàm durum sit contra veritatis stimulum calcitrare. Caeterùm si quid paulò liberiùs in hac nostra exercitatione dictum putes, precor te per candorem animi tui, ne in deteriorem accipias partem, & eam impugnandi libertatem condones mihi ex philosophicae militiae praerogatiua. Debeo id pręceptori Galeno, debeo id veritati, cuius semper fui & ero acerrimus propugnator. Francisci Rosseti Regis Medici doctissimi noua de vsu anastomoseon demonstratio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
