Latin
426.5 to 426.7
André Du Laurens, Historia anatomica 426.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Admitto quidem portionem arteriosi sanguinis eiusque materni per canalem arteriosum ferri in pulmonem ad eius vitam &natiui caloris tutelam, sed eo pulmonem ali, planè inficior. Crassior namque est, densior &grauior embryi pulmo, quàm editi iam animalis: Ergo crassiore alendus sanguine. Est enim hoc perpetuae veritatis axioma; nutriri nos similibus. Tu naturae hanc legem euertis funditus noua tua demonstratione, quia tenuiorem suggeris sanguinem pulmoni foetus rubro, graui &crasso, quàm materno, quem subalbum &tenuiorem esse non negabis. Nutritur enim maternus pulmo sanguine in dextro cordis sinu attenuato, &per venam arteriosam delato; tu embryi pulmonem non alio quàm arterioso sanguine in sinistro materni cordis specu feruidissimo elaborato &per arterias vmbilicales delato ali, pertinaciter adstruis, vt scilicet compensetur immobilitatis incommodum. Hic manifesta contradictio. Tenuiorem fateris editi animalis pulmonem, crassiorem embryi; &tamen hunc aëreo, spirituoso &arterioso sanguine alis, illum verò crassiore. Dum Galeni authoritate nixus, pulmonem vis ex sanguinis spuma conflari; ergo tenui &arterioso sanguine alendum, non vides de editi iam animalis pulmone locum intelligi debere: in foetu enim nec spumosus est, nec subalbus pulmo, sed ruber, grauis &densus, nec foetuum modò, sed etiam recens natorum pulmo grauis est &subruber, vnde fit vt multi primis diebus suffocentur, quia non liberè sese explicat pulmo, aut à prauo in dorsum decubitu, aut à thoracis compressione; attolli debent puerorum capita, vt grauior pulmo thoraci sese contrahenti &distendenti faciliùs obsequatur. Qui ita intereunt suffocati, si secentur, palmones habent crasso sanguine plenos &saturato rubore suffusos.