# Historia anatomica 426.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 426.5 to 426.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/426.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/426.5

Admitto quidem portionem arteriosi sanguinis eiusque materni per canalem arteriosum ferri in pulmonem ad eius vitam & natiui caloris tutelam, sed eo pulmonem ali, planè inficior. Crassior namque est, densior & grauior embryi pulmo, quàm editi iam animalis: Ergo crassiore alendus sanguine. Est enim hoc perpetuae veritatis axioma; nutriri nos similibus. Tu naturae hanc legem euertis funditus noua tua demonstratione, quia tenuiorem suggeris sanguinem pulmoni foetus rubro, graui & crasso, quàm materno, quem subalbum & tenuiorem esse non negabis. Nutritur enim maternus pulmo sanguine in dextro cordis sinu attenuato, & per venam arteriosam delato; tu embryi pulmonem non alio quàm arterioso sanguine in sinistro materni cordis specu feruidissimo elaborato & per arterias vmbilicales delato ali, pertinaciter adstruis, vt scilicet compensetur immobilitatis incommodum. Hic manifesta contradictio. Tenuiorem fateris editi animalis pulmonem, crassiorem embryi; & tamen hunc aëreo, spirituoso & arterioso sanguine alis, illum verò crassiore. Dum Galeni authoritate nixus, pulmonem vis ex sanguinis spuma conflari; ergo tenui & arterioso sanguine alendum, non vides de editi iam animalis pulmone locum intelligi debere: in foetu enim nec spumosus est, nec subalbus pulmo, sed ruber, grauis & densus, nec foetuum modò, sed etiam recens natorum pulmo grauis est & subruber, vnde fit vt multi primis diebus suffocentur, quia non liberè sese explicat pulmo, aut à prauo in dorsum decubitu, aut à thoracis compressione; attolli debent puerorum capita, vt grauior pulmo thoraci sese contrahenti & distendenti faciliùs obsequatur. Qui ita intereunt suffocati, si secentur, palmones habent crasso sanguine plenos & saturato rubore suffusos.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
