# Historia anatomica 431.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 431.1 to 431.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/431.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/431.1

QVAEST. XXVII. è foetus vita, id est, quomodo vitales facultates exerceat, nouum dogma, idque παράδοσον, placet excutere; quod multis primo obtutu absurdum fortasse videbitur, sed paulò accuratiùs inspectantibus, ita firmum tamque validis suffultum demonstrationibus, vt nullo contentiosorum impetu labefactari possit. Paradoxon tale esto. Nulla in foetu pulmonum & cordis est necessitas, quia vitae munia exequitur foetus sine cordis & pulmonum officiali actione. Hoc si confecero, vniuersa Aristotelis & Peripateticorum de cordis principatu doctrina corruet. Huius noui dogmatis demonstratio tota erit physiologica & anatomica. Animae facultates ab Aristotele tres statuuntur, vegetans, sentiens & intelligens à Medicis totidem, sed aliis nominibus insignitae, naturalis, vitalis, animalis. Vegetans illa facultas apud Peripateticos à naturali non distinguitur. Vt enim naturalis auctrice, altrice & procreatrice continetur; ita easdem facultates vegetanti inseruire voluit Philosophus secundo De anima. Vegetans animatorum omnium est propria; nutriuntur siquidem animata omnia: at vitalis haec Medicorum facultas spirituum procreatrix, quae in respiratione & pulsu lucet, in stirpibus & exanguibus non apparet, quia frigidiores crassioresque eorum spiritus nullam ferè sui patiuntur iacturam. In calidioribus lares esse focumque oportuit, quo fugax singularum partium calor, alterius influxu recrearetur. Est verò viuificum illud nectar, vitalis spiritus, quem cor ἀρχὴ τοῦ θερμοῦ καὶ τουσιν, mirabili suo motu, Euripi instar, ex sanguine & aëre simul mistis continuò gignit. In foetu vitalem hanc Medicorum facultatem non lucere, nec moueri cor propria & insita vi, nihilo tamen minus viuere ipsum posse existimamus, his persuasi rationibus. Mouetur cor, vt vitales gignat spiritus eosque è sinistro suo sinu tanquam è iugi fonte in aortae riuos diffundat, quò fugax singularum partium viuacitas recreetur. Haec perennis illius motus est necessitas, haec caussa finalis. At nulla fit in sinibus cordis vitalium spirituum generatio, nec à corde infantuli vitalis spiritus in arterias corriuatur: Nullus ergo est cordis motus, nulla illius in foetu necessitas. Maior propositio naturae suae lumine clarissima est. Quis enim non videt per diastolen vtramque spiritus materiam aerem & sanguinem in cor trahit aerem per arteriam venosam in sinistrum sinum, sanguinem per venam cauam in dextrum? per systolen verò & expurgari fumidos vapores spirituum recrementa, & pelli vitalem spiritum in aortae tubos tanquam canales & aquae ductus? adeò vt vnica hęc videatur esse cordis actio officialis, spirituum generatio, quam perenni suo motu perficiat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
