# Historia anatomica 433.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 433.1 to 433.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/433.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/433.1

Eodem libro, Cor (inquit) in foetu ab arteria venali spiritum & sanguinem attrahit seipso dilatato. Cap. nono libri De foetus formatione, Ventriculos vbi cor habuerit & susceperit sanguinem tum venosum, tum arteriosum, pulsat, & arterias simul cum seipso mouet, vt non solùm veluti planta, sed iam etiam vt animal ipse foetus gubernecur. Potest haec opinio rationibus confirmari. Cùm sit cor viscus omnium calidissimum ac veluti focus ignis, si ipsum motu priues, non habebit vnde refrigeretur; neque enim ex transpiratione id assequetur, cùm sit coërcitus calido & angusto loco: neque externi aëris appulsu; id enim membranarum quibus ambitur soliditas prohibet: adde quòd excrementa illa aquosa perspiratum impediunt. Neque verò ex maternis arteriis cordi foetus aliqua accedit refrigeratio, nouae materiae aut spiritus accessione: nihil enim ab arteriis foetus potest in ipsius cor influere, propter membranulas quae aortae osculo incumbunt: necessarius ergo est cordis motus, cuius beneficio tum sanguis, tum spiritus in ipsum trahitur, indemque toti corpori communicatur. Huius opinionis fidem augent historiae. Testantur enim multae, plurimos ex matre mortua exectos incolumes, vt Scipionem & Manilium. Jurisconsulti eum necis reum damnant, qui grauidam sepelierit, non priùs extracto foetu, quòd spem animantis cum grauida peremisse videatur. Quae Medicorum consensu lata lex, satis demonstrat foetum matri superstitem esse posse. Narrant Gorgiam Epirotam ex matre mortua, iamque elata in funus. viuum prodiisse, quod nunquam accidisset, nisi cor foetus vitalem facultatem obtineret, quam citra materni cordis communionem, ad alicuius, licet exigui temporis vsuram, suppeditare possit. Sed his omnibus facilè satisfactum iri puto. Galeni primùm authoritas cum ea in re sibi non constet, exigui nobis momenti esse videtur. Quid si dicam, experimentum Galeni esse inter δύνατα. Vix enim vmbilicales foetus venas arteriasque intercipere poteris, nisi ma tre mortua & caeso matris vtero, tuncque respirat non transpirat foetus. Cor dicunt nisi insita vi moueatur, non habebit vnde refrigeretur. Respondeo foetum in vteri ergastulis contentum eorum animalium modo quae φωλεύοντα φα vocant Graeci, habere satis subsidij ad vitam tuendam ex maternis arteriis: deinde cùm aquis innatet & in iis innocenter vt in balneo sedeat, earum tepore aliquantulum refrigeratur. Vrgere quibusdam fortasse videbitur postrema ratio, multos ex matre mortua viuos prodiisse.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
