# Historia anatomica 434-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/434-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/434-2

CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An spirituum animalium fiat in foetu generatio, & qualis eius sit in vtero situs. QVAEST. XXVIII. OVENDIfacultas à cerebro per neruos tanquam funiculos in musculorum carnes influit, non per irradiationem solam & simplicem qualitatem, sed per substantiam corpoream, quam animalem spiritum vocant Medici. Cùm ergo sponte moueatur in vtero foetus, & nunc in dextrum, nunc in sinistrum latus contorqueatur, saepeque calcitret pedibus, animales habeat spiritus necesse est. Hos autem an à materno vtero trahat, vt vitales; an propria & insita vi in cerebri sinibus generet, dubitatum est olim.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
