# Historia anatomica 435.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 435.5 to 435.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/435.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/435.5

partu, caput superiore parte situm esse ita scribit: φύεται γὰρ πάντα ἄνω τὴν κεφωλὴν ἔχοντα gignuntur siquidem omnes caput sursum habentes. Aristoteles cap. 8. libri 7. De natur. anim. videtur hos locos ita conciliare. Omnibus, inquit, animalibus caput primis mensibus superius est: sed cùm creuerint, exitumque appetiuerint, deorsum deducitur. Rursum lib. De natura puelli, in omnibus ferè codicibus ita legitur; το ὑπαιδίον ἐν τῆσι μήτησιν τῷ χεῖρε ἔχει πρὸς τοῖσι γένουσι: puer in vtero situs, manus habet ad genas; cùm tamen omnes interpretes vertant, ad genua, πρὸς τοῖσι γόνωσι. Ego vtramque lectionem defendi posse existimo: habetur enim vtraque, sed in variis codicibus. Nam & ad genua & ad genas manus habet puellus: vola quidem & interiore manu genua apprehendit: exteriore verò manus parte, vtramque genam attingit. Si enim, vt scribit Aristoteles praedicto loco, homo in semet conglobatus ita situs est, vt nasum inter genua, oculos super genua, aures extra genua habeat, manibus autem genua apprehendat; debet proculdubio vtranque genam supra manum firmare. Caeterùm quae de diuerso marium ac foeminarum situ scribi solent, commentitia sunt. Quae verò Aristoteles 7. De natu. anim. de vario animalium situ prodidit, pulcherrima sunt: ea tamen hîc transcribere non libuit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
