Latin
QVAEST. XXX
André Du Laurens, Historia anatomica 439-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XXX. RAECLARE, vt omnia, Naturae genius &interpres Aristoteles cunctis ferè animalibus constitutum esse a natura certum pariendi tempus, &statos gestationis limites; vni autem homini varia foetationis &partus tempora laxiore ac liberiore lege concessa esse scriptum testatumque reliquit. AColumbae domesticae singulis mensibus nouos creant &educant foetus. Canis semper 4. parit mense, Equa nono, Elephas secundo anno. Solus homo varia habet puerperij spatia. Nam 7. 8. 9. 10. &11. mense suos edit foetus. Hoc mulierculae vbique personant, quibus tanquam peritis fidem adhibendam esse iubet Hippocrates lib. De septimestri partis. Hoc grauissimorum virorum Hippocratis, Aristotelis, Plutarchi, Galeni, Aphrodisaei auctoritas, hoc denique Romanorum leges suadent. Septimus mensis, primus est humani par tus terminus, &ante 7. vitalis nullus existit, licèt de Aegyptiis quidam, de Naxiis Poëtae, de Hispanis plerique referant 6. mense vitales edi. Vltimus verò puerperij terminus est, ondecimus mensis. Intermedij sunt nonus &decimus. Septimestrem partum vitalem esse docet Hippocrates lib. περὶ ἀρχῶν. παιδίον ἐπτάμενον γόνον γνόμενον λόγῳ γεγένητα καὶ ζῆ, id est, puer septimestri partu natus pro ratione editus est &viuit. Est autem pro ratione editus; quia ad partium perfectionem nihil in eo desideratur. Non enim duobus sequentibus mensibus aliquid additur ad perfectionem partium, sed ad perfectionem roboris. Aristoteles 7. De nat. anim. vitales esse septimestres affirmat, vt &Aphrodisaeus in Problematis. Galenus com. in lib. De septimestri partu, septimestres se multos vidisse sospites &vitales scribit. Quinetiam legibus Romanorum 7. mense vitalem edi partum propter auctoritatem summi Hippocratis sancitum est. Narrat Plinius, Sempronium &Corbulonem consulares viros 7. mense à Vestilia matre in lucem editos. Quod si Hippocratem nobis obiicias, qui lib. De septimestri partu, septimestres paucos esse, &ex illis paucis multos interire prodidit, propterea cunabulis è lana obuoluendos &fasciis alligandos iubet AristoCur mortus pedibus primis efferri solent. Variae partiis figurae contra naturam. Agrippae Tertia condirio. Quid legitimiuo partiss. Quid illegitiius. incerta esse homini &varia partus tempora. Seprimis mensis primus terMIS, Vndecimus vitimiis. Septimestris vitalis et Auctoritates Hippocratis. Aristotelis. Galeni.