Latin
QVAESTIO VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VIII. E PARTIVM spermaticarum coalitu, non leuis est controuersia. Scio, apud multos &veteres &iuniores, hanc percrebuisse sententiam, posse spermaticas omnes partes coalescere κατα πρῶτον σκοπὸν, vulgus primam intentionem vocat. Quam his rationibus stabiliunt; vbi (aiunt) efficiens, materialis &finalis coalitus, causae adsunt, nihil est quod coalitum impedire possit: at in adultis, iuuenibus, &prouectioribus etiam ad senium vsque, triplex haec causa praesens est: nihil igitur coalitum impediet: Maior propositio naturae quae lumine clarissima est: minor ita confirmatur. Efficiens coalitus causa, vis est formatrix, quae calido vtitur, tanquam instrumento; facultas haec, singulis partibus, sed solidis potius quàm carnosis, est insita. Materia spermaticarum partium semen est, cuius, vt ad nutritionem &accretionem sufficiens est copia, ita &ad nouam generationem. Quin etiam Hippocrati, Aristoteli &Galeno, semen excrementum est alimenti vltimi, at copiosum est alimentum vltimum neque vnquam deficit, nisi in extremo senio: non itaque illius excrementum deficiet. Sed &in doctrina Hippocratis, venae, arteriae, nerui, &spermaticae omnes partes vim habent seminis procreatricem. Neque vero finalis causa deest: fractum enim os, dissecta vena coalitum desiderant, cum naturae solatium in vnione consistat, vt eiusdem tristitia &desolatio in solutione. Est altera eorum ratio non inelegans. Vicera caua carne implentur noua, venulis, arteriolis &neruulis contexta, sentit enim, viuit, alitur caro: ergo perneruum, arteriam, venam. Quis quaeso tam delirus sit, qui dentes à partium spermaticarum censu excludere ausit? At execti dentes renascuntur. Triplex enim apud Hippocratem, libello περὶ σαρκῶν, dentium est generatio. Prima à semine in vtero, altera a lacte, tertia à solidioribus alimentis. Iam vero si alimenti transmutatione augescunt spermaticae partes, cur non vnientur, cum accretio, generationis sit quaedam species? Scribit Galenus, capite septimo libri quinti methodi, &14. Method. se multas vidisse glutinatas arterias. Narrat historiam iuuenis, cui secta in cubito arteria perfectè coaluit: capite nonagesimo primo, artis paruae &capite quinto, libri sexti methodi, puerulorum ossa coalescere posse affirmat. His rationibus vrgent &pungunt quasi aculeis concluduntque, spermaticas omnes partes, etiam κατὰ πρῶτον σκοπὸν, τ εκτοῖς κα εν &RES EX ng. De Subiecto &Praeceptis Anatomicae artis.