# Historia anatomica 44

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/44

ταύτην τὴν σάρκα ἐς ὕδωρ ἐμβαλὼν σκεπτόμενος ἐν τῷ ὕδατι, εὑρήσες ἔχειν παντα μέλεα, καὶ τῶν ὀφθαλμων τὰς χῶρας, καὶ τὰ οὕατα, καὶ τὰ γα, καὶ τῶν χαρῶν οἱ δακτυλοι καὶ τὰ σκέλεα, &c. id est, hanc carnem si in aquam coniectam contempleris attentius, omnia membra habere comperies, oculorum regiones, aures, manus, manuum digitos, crura, pedes, pedum digitos, pudendum, &c. Conijcit ergo genituram iam dearticulatam & pusillam in aquam, ne partes dilabantur & ob nimiam mollitiem in sese concidant, tum, vt ob diaphani crassitiem, minima quaeque fiant conspicua. Si itaque primis diebus ita pusillus est foetus, cur ex semine semel iniecto singularum spermaticarum partium prima stamina non effingentur, quae posthac, alimenti perpetua appositione & assimilatione, incrementum & perfectionem suam capessant? Concludamus ergo, ex seminis corpulentia, tanquam materiali principio, spermaticas omnes partes generari. Haec porrò corpulentia licet videatur homogenea, habet tamen partes dissimilis naturae, tenuiores, crassiores, pinguiores, glutinosiores, alias concretioni, alias tensioni opportunas. An spermaticae partes coalescere possint.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
