# Historia anatomica 441.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 441.1 to 441.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/441.1

gratissimus vir eius nunquam meminerit) mulieres improbat quae vndecim & duodecim menses, foetum se in vtero gestasse dicunt. Latet, inquit, mulieres conceptus initium, si cùm antè inflatus fuerit vterus, postea coierint & conceperint. Hoc enim esse principium conceptus existimant, cùm non sit. Decimum ergo mensem terminum statuit Hippocrates longissimum: & Vipianus post decem menses ad legitimam haereditatem non admittit. At lib. De septimestri partu & octimestri vndecimum mensem agnouit. Conciliabitur fortasse Hippocr. Cenciliaris lecorum Hipp. si dixeris, decimum mensem integrum & perfectum terminum esse gestationis longissimum; vndecim autem menses completos non posse mulierem gestare. Quod si vndecimo mense interdum pariat, id primis tantùm continget diebus, & hoc voluit Hippocrates, dum libro De octimestri partu, mulieres quasdam vndecimum mensem attingere scribit, id est, principium Decimotertis vndecimi. Sunt qui duodecimo, 13. & decimoquarto mensibus gestari posse foetum veline gestari posse, Massurius auctor est L. Papyrium praetorem secundo haerede lege agente bonorum possessioauctoritas nem contra eum dedisse, cùm mater partum se 13. mensibus diceret tulisse; quoniam nullum Massurij. Auicenna certum pariendi tempus statutum videretur. Narrat Auicenna se 14. mensium partum 14. mense vidisse. Verùm hęc si contingant, rara esse & extra artis considerationem existimandum gestatum foetum vidis. Concludamus ergo primum humani partus terminum septimum esse mensem, vltimum vndecimum intermedios, nonum & decimum. Nunc qui sint septimestres, octimestres, nonimeQuam sint septimestres, octistres, decimestres partus, quot diebus constent, quo logismo gestationis menses, & dies suppu mestres & tandi sint videamus. Hîc enim totius disputationis cardo versatur; estque labyrinthus hic nonimestres & decimediuerticulis innumerabilibus septus, à quo vix sese expediet & extricabit qui mensium, decastres. dum, hebdomadum, & dierum Hippocraticorum naturam ignorauerit. Haec igitur quomo do se habeant, paucis accipite. Mensis apud Astrologos multiplex est, alius est solaris, alius Quotuplex mensis. lunaris, alius communis, mensis quippe calendarij Iuliani. Mensis solaris is dicitur, quo soTriplex mentriginta Zodiaci gradus percurrit, estque perpetuò triginta dierum. Mensis lunaris apuo Quid mensis Galenum duplex, progressionis vnus, apparitionis alter.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
