# Historia anatomica 443.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 443.5 to 443.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/443.5

Vterus enim, cùm determinatam habeat quantitatem & magnitudi nem, vltra quam extendi non potest, si eam per incrementum foetus semel fuerit assecutus; tandem nimia mole onustus, eam sarcinam deponere studet. Sic dicebat summus Hippocrates 1. περὶ γυναικείων, ob vteri paruitatem abortus contingere, dum scilicet ita increuit foetus, vt ab vtero ampliùs contineri nequeat; καὶ αὗταὶ δὲ αἱ μῆσαι ἔχουσι φύσίας ῆσιν ἐξαμβλύεται, id est, habent & vteri naturas peculiares & quasi congeneres, quae abortus faciunt: inter eas naturas, vteri paruitatem connumerat. Foetus itaque alimentum quaeritans, & vterus distentionem extremam non amplius ferre potens, partum faciunt. Particulares caussae ad solum & vnicum hominis partum spectant; quia solus homo incerta habet puerperij spatia & varios gestationis limites. Cuius varietatis caussae varia sunt. Primùm constat animalia bruta, statis tantùm ac definitis temporibus amoris stimulis Partus carissae vniuersales. Caussa partus vniuersalis ex parte foetus, Cur mora exitum non appetat, & monstra quaedam, Caussa partus vniuersalis ex parte veteri. Peculiaris causa ab ortus apud Hippocratem vteri paruitas, Caussae particulares partus Cur bruta certa habeant tempora partus. Diuersitatis partus causa ex parte nateria.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
