# Historia anatomica 444.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 444.1 to 444.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/444.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/444.1

incitari, vt ergo certa habent coitus, ita & partus tempora. Homo autem, quia omni tempo re, die & hora in amplexus venereos ruit, qualibet etiam anni tempestate suos edit foetus. Gestationis autem humani partus terminus, multiplex est & varius: Non ex parte agentis vniuersalis, id est, naturae: eadem enim in homine & brutis naturae est vis, idem motus, eadem perpetuò lex: sed ex diuersitate materię, quae in homine varias subit alterationes, pluresque patitur, quàm in brutis mutationes. Animalia bruta eodem semper victu, & simplici vtuntur. homo verò multiplicio intempestiuo. Animalia si semel conceperint, marem non amplius admittunt: mulier, quantumuis grauida, viri amplexus nunquam respuit, vnde tenello foetui non minima alteratio. Animalia nullis animi pathematis agitantur, homini quàm noxia sint haec, quisque in se experitur quotidie; & Plato eleganter in Charmide, cuncta ferè mala corpori ab animi affectibus contingere scribit. Sunt qui varietatis partus caussam referant ad seminis genitalis naturam aliam atque aliam, ita vt aliud seriùs, aliud maturiùs proueniat. Addamus & nos singularem Naturae in humanae speciei conseruatione prouidentiam, quae caussa est finalis. Plus enim de homine (quem naturae delicias vocat Plinius) quàm de brutis solicita, plures gestationis & partus terminos ei conceßit. Sunt autem puerperij tempora septimus mensis, octauus, nonus, decimus, & vndecimus. Verùm cur septimus mensis & nonus vitales sint, non autem octauus, Hoc opus, vt dici solet, hic labor est. Variae sunt hac de re Pythagoreorum, Geometrarum, Astrologorum, & Medicorum sententiae, quas omnes ob rei varietatem & elegantiam hîc describere placet. Pythagorici & Arithmetici ad numeros omnia referunt. Triplicem namque in rebus ordinem statuunt, specierum, figurarum, & numerorum; inter quae numeri primum sibi locum vendicant, & in Bibliis sacris omnia in numero, pondere, & mensura disposita esse scriptum legitur. Ex numeris alij sunt pares, alij impares. Pares foeminas, impares mares appellant: illos imperfectos, diuiduos, & infoecundos esse volunt, hos perfectos, foecundos, & indiuiduos, proptereaque principij rationem obtinere. Ex duobus enim imparibus, par numerus generatur. Par verò imparem nunquam generat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
