Latin
446.5 to 446.7
André Du Laurens, Historia anatomica 446.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quare si eo mense prodeat in lucem, confestim emoritur, vitali quippe calore destitutus. Adde, quòd tam subitum à Luna ad Saturnum, quasi ab imo scalae gradu ad supernam ascensum ferre non potest. Omnis namque subita &repentina mutatio naturae inimica. Quod si octauum mensem effugiat puer, accedit post Saturnum beneficus Jupiter, cuius prospero &salutari aspectu cuncta Saturni maleficia pelluntur. Itaque nono mense vitalis editur, vt &decimo &vndecimo ob Martis &Solis cum vitae principiis cognationem. Haec Astrologorum est de partus caussis elegans quidem, &speciosa, sed erroris plena opinio, cuius vanitatem conuellit Picus Mirandulanus, libro quem edidit aduersus Astrologos. Quâ enim fieri potest vt I. &S. mensi semper pręsit Saturnus, cùm quolibet anni tempore, die &hora concipere possit mulier? Cur cerui octauo mense vitales semper prodeunt, vt scribit Aristoteles 6. De natura animal. Plinius 7. naturalis hist. cap. 5. eos tantùm septimo mense nasci putat vitales, qui aut pridie posterove plenilunij die, aut interlunio concepti sunt. Sed commentitia sunt haec, Geometrę partus caussam ad conformationis &motus proportionem referunt. Duplicem enim conformationis ad motum, &triplicem motus ad partum proportionem statuunt, quam si obseruet puellus, vitalis in lucem prodibit. Sic septimestres ideo sunt vitales; quia trigesimo quinto conformantur, septuagesimo motentur, decimo &ducentesimo prodeunt. Posset hęc opinio Hippocratis auctoritate confirmari. Nam sectio. 3. lib. 2. Epid. quicquid in septuaginta mouetur, ἐν διπλασίοισι τελειοῦται, id est, in triplicitatibus perficitur. Verùm sententiam hanc refellit Auicenna.