# Historia anatomica 447.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 447.1 to 447.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/447.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/447.1

Si enim sola haec conformationis motus & partus proportio vitalis partus caussa esset, octimestres non minus quam septimestres vitales ederentur; quia eandem seruant proportionem. Demus, exempli gratia, quadragesimo die conformari puellum, mouebitur is octogesimo, & ducentesimo quadragesimo die prodibit in lucem; exquisita erit in hoc partu proportio; quia bis quadraginta conficiunt octoginta; ter octoginta ducentos, & quadraginta dies pariunt. At libello περὶ ζοφῆς, partus ducentorum & quadraginta dierum, quem omnes octimestrem interpretantur, est & non est. Hippocratis auctoritas sententiae huic non aduersatur. Neque enim voluit vnquam Hippocrates proportionem hanc vitalis partus caussam esse, sed simpliciter & absolute certam esse conformationis motus & partus proportionem enunciauit, quod nemo inficiabitur. Superest nunc vt Physicas & Medicas rationes patefaciam. Natura licèt ἀπαίδευτος καὶ οὐ μαθοῦσα, certas habet leges, quas ipsa sibi imposuit, definitas habet motiones, quas sine inconstantia & ordinis mutabilitate semper exequitur, nisi ab interno aut externo aliquo impediatur principio. Vt ergo perfectas crises nunquam molitur, nisi coctus & praeparatus fuerit humor; ita nullam foetus exclusionem legitimam vnquam aggreditur, nisi perfectus & numeris suis omnibus absolutus fuerit puellus. Et vt in cruditate nulla crisis bona apud Hippocratem est sperabilis; ita ante perfectionem foetus, vitalis nul lus & legitimus edi potest: Est enim partus apud Galenum, velut quaedam crisis. At ante septimum mensem perfectus esse nequit: Nullus itaque ante septimum mensem vitalis partus editur. Septimo autem mense si validus sit, membranas disrumpet, exitum sibi parabit, eritque superstes, quia perfectus, pręsertim si fuerit mas. Octauo mense licèt perfectus sit, vitalis esse nequit; quia duas afflictiones sibi inuicem succedentes ferre non potest puellus. Septimo enim mense plurimum colluctatus est, nunc eundem conatum repetit, nondum refectis viribus. Hęc Hippocratis est statim initio lib. De octimestri parti, sententia: περὶ δὲ ὀκταμένου γενέσιος φημὶ, δισσῶς ἐφεξῆς κακοπαθείας γενομένας ἀδυνάτους εἶναι ποιέειν φέρειν τὰ παιδία, καὶ διὰ τοῦτο οὐ περιγίνεσθαι τὰ ὀκτάμηνα: id est, de octimestri partu sic sentio. Non potis esse puerulum duas sibi inuicem succedentes afflictiones ferre, ideoque octimestres superstites non manere.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
