Latin
447.5 to 447.7
André Du Laurens, Historia anatomica 447.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsos namque bis affligi, iterumque cruciari contingit; dum ad mala, quae in vtero perpessi sunt, partus etiam dolores accedunt. Quinetiam octimestris vitalis non est; quia venit post diem partus qui septimestris esse debebat, ante diem vero illius, qui nonimestris erat futurus. Vnde sinistri aliquid, aut foetui, aut foetae contigisse existimandum est, quod vel septimestrem partum tar darit, vel anteuerterit nonimestrem. Quò spectat sententia illa diuini Senis sect. octaua, libri sexti Epidem. Hσιν οὐδὲν ἔσω τοῦ τεταγμένου χρόνου συμβαίνει, ἑκάστησι τὰ τικτόμενα ἀπόγονα γίνεται. id est, quibus nihil accedit intra praescriptum pariendi tempus; quicquid omnes pepererint, erit vitale. Caeterùm cur vltra decimum &vndecimum mensem gestare non possit mulier, caussam refert Hippocrates lib. De natura puelli, ad alimenti defectum. Deficit autem alimentum, tum quia maxima sanguinis portio ad lactis generationem refluit ad mammas; tum quia foetus dulci tantùm &puro alitur sanguine, quem amplius suppeditare non potest mater. Neque verò silentio praetereundum est, quod eodem libro annotauit Hippocrates, quibusdam celerius, aliis tardius alimentum deficere. Quae parere non consueuerunt, minus habent alimenti; quia sanguis ad locos &vteiis rum cursum inflectere non consueuit. Quibus item menstrui &lactis minor adest copia, celerius deficit alimentum. Sed &obseruatione dignum est, animalia grandiora foetus suos diutius gestare, quia incrementi perfectionem tam citò non assequuntur. Sic elephas non nisi auctoritas. Conuellitur haec opinio. Explicatur Hippoc. auctorias. 5. Philosophorum &Medicorum opinio. Naturae leges certae. Ante perfectionem partium nullus vitalis partus, Octimestris cur vitalis non sit, prima ratis.