Latin
QVAESTIO
André Du Laurens, Historia anatomica 448-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XXXIII. DMIRANDA quidem sunt naturae in embryi formatione, vita &nutritione opera: sed extremus eiusdem in foetus exclusione conatus omnem admirationis captum excedit. Quod enim post seminum apprehensionem primumque conceptum ita exquisitè connixerat os vteri interius, vt ne specilli quidem cuspidem admitteret; nunc foetu exitum sibi, inuersione, calcitratione &membranarum ruptione parante, ita laxatur, vt patentissimo ostio hiscat. Cùm autem nihil sine medio moliatur natura, internam oris superficiem postremis gestationis mensibus lento quodam humore velut muco oblinit, vt crassius molliusque redditum os, distendi citra lacerationem faciliùs possit. Cùm verò vterus in ampla ea coxarum capacitate contineatur, &anteriore parte ossibus pubis, posteriore osse sacro &coccyge, vtrinque verò ilium ossibus obualletur, quorum alia per synarthrosin, id est, compactam &immobilem articulationem, alia per symphysin synchondrosin quippe committuntur, an horum ossium fiat in partu diuulsio dubitatione non caret.