Latin
449.5 to 449.6
André Du Laurens, Historia anatomica 449.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
tilagines, quae verò saepius pepererunt, cartilagines habent crassiores illaque ampliora. Ergo ossa pubis ab inuicem &ossa ilium à sacro distrahuntur in partu. Profert ad huius Historiae. sententiae confirmationem historiam cuiusdam mulieris nuper enixae laqueoque suspensae, in qua ossa pubis ita erant distracta vt coxarum altera attolleretur, altera deprimeretur. Ego vt ingenuè dicam quod sentio ilium &pubis ossa in partu dearticulari posse non puto Opinio nostra, ita enim vniuntur vt nullo impetu diuelli possint. Quod si diuulsionem simul passa fuerint, non diuelli essa pubis. quo medio copulabuntur? quo glutino vnientur? noua enim fieri synchondrosis non potest. Si aliquantulum dehiscere velis, cum Hippocrate, non repugnabo. Sed ossis sacri extremum cartilagineum, coccygem vocant, totum retrahi, &foetui impetu exeunti ita cedere vt amplius relinquatur spatium, existimo. Pinei autem rationes ita ordine dissoluendae sunt. Fertur quidem postremis gestationis mensibus ad os vteri internum lentus humor illud Rationes Pinei soluuntur. obliniens, aut ex vterinis vasis, aut ex humoribus exudantibus, aut ex reliquiis foetus; sed Priniae. humor ille ad ossa pubis &interiectas cartilagines non fertur, nec ad ilium ossa, quia vte450 Liber octauus De form. foetus, vita &partu.