# Historia anatomica 45.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 45.5 to 45.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/45.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/45.5

Primum, efficientis robur, facultatis quippe formatricis & natiui caloris: deinde materię dispositio, quę copiosa esse debet, vt nutritioni, accretioni & nouę generationi sufficiat, debet non sensim, sed tota simul affluere, id est, confertim & repente alterari, vt impediat ne Secundum funaliquod tertium diuersi generis, inter disiunctas partes, sese interponat. Sit aliud fundamentum, damentum. Partium spermaticarum alias molles esse, vt venas, alias duriores, vt arterias, neruos, alias Tertium fundurissimas, vt ossa. Tertium, in infantia & pueritia spermatica omnia esse mollissima, ossadamentum. que butyro aut caseo concreto similia, aetate prouectioribus sicciora, senibus siccissima, cum Triplex conclunostrum viuere nihil aliud sit quàm siccescere. His ita iactis fundamentis, tria concludimus; sio. Primum, carnosas partes facile & coalescere, & regenerari κατὰ πρῶτον σκοπὸν, spermatiPrima. cas difficillime. Secundò, in puerilis & mollioribus naturis, spermaticas omnes partes etiam ossa Secunda. per medium homogeneum coalescere posse: in adultis quasdam tantum, saepius venas, rarius arterias, nunquam ossa. In senibus nullam sperabilem esse νεύρωσιν in neruo, membrana, arteria, vena & cute dissectis, nullam item χόνδρωσιν in cartilagine rupta, exesa, auulTertia. sa, disecta: nullam denique ὀστέωσιν in osse perfracto. Tertiò, in omni aetate, sexu, etiam ad extremum senium vsque, posse spermaticas omnes partes coalescere κατὰ δεύτερον σκοπὸν, Primae concluseu per medium diuersi generis: quod callus in osse, in caeteris cicatrix dicitur. Primae conclusiosionis confirnis veritas ita confirmatur: facilis est sanguinis in carnes mutatio, quia leuissima & fere vnimatio. ca alteratione perficitur: Ruber enim, calidus humidusque est sanguis, caro rubra, calida humidaque, hoc vnicum requiritur vt incrassetur. Adest itaque materiae dispositio: Efficiens validissimum est, quia carnosa spermaticis sunt calidiora: fit igitur vt statim coalescant, alias sine medio interdum cum medio, sed perpetuo eiusdem generis & sępe tam importunè crescit caro in vulneribus, vnde hypersarcosis, vt cogat nos lineamentis, aut pulueribus cathereticis eius Spermaticae incrementum prohibere. Spermaticae vero difficillimè coalescunt κατὰ πρῶτον σκοπὸν, ob cur non coalesefficientis imbecillitatem, materiae ineptam dispositionem & partium siccitatem. Efficiens cacant, triplex causa. lor est, qui debilis admodum conseruationi tantum & nutritioni studet, neque effluxam soli1.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
