# Historia anatomica 450

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/450

rus ossa pubis immediatè non tangit, sed inter vterum & ossa adest vesica, inter duas peritonaei tunicas latitans, & peritonaeo omni ex parte velut sacco conclusa. Quòd pubis ossa connectens cartilago nunquam fiat ossea, sed semper cartilaginea maneat, vt in partu laxari possit, leuissima est ratio: nam & in viris eadem cartilago nunquam sit ossea. In iunioribus si conceperint distenduntur ilia, totiusque ventris capacitas amplior redditur, quia tunc temporis crescunt omnia, & calor qui prius humoris copia obruebatur incipit emicare. Seniores difficiliùs pariunt quàm iuuenes, non quia sicciores sunt cartilagines, sed quia vterus siccior. Quae enim concipere & gestare consueuerunt, humentiores habent vteros, vasa insigniora, capacitates omnes ampliores, itaque partus facilior. Historiae vnius fides nihil nos mouet, vidimus namque multas in ipso enixu extinctas, in quibus nihil tale apparuit, & grauidas in ipso partu, de coccygis & ossis sacri frequentiùs quàm de ossis pubis dolore conqueri obseruauimus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
