Latin
FINIS LIBRI OCTAVI
André Du Laurens, Historia anatomica 452
Unproofread scanNot analysed yet
Continentium quaedam communes, quaedam propriae. Communes quinque sunt, cuticula, cutis, adeps, panniculus neruosus &membrana communis musculorum omnium, de quibus libro sexto. Propriae huius regionis particulae variae sunt, quas omnes facilioris doctrinae gratiâ in tres ordines distinguemus. Nam aliae sunt molles &carneae, omnium primae extimaeque; aliae osseae &cartilagineae, quae medium occuparunt locum, aliae membranosae. Carnosae partes, sunt musculi complures in thorace siti, siue ab eo oriantur, siue in eum inserantur. Eiusmodi sunt respiratorij ferè omnes musculi, scapularum quamplurimi, &brachium mouentes quidam. Ad hoc carnosum genus mammas referre placet, quia consueuit interdum Hippocrates glandes carnosa corpora appellare. Osseę autem thoracis partes, aut sunt anticae, aut posticę, aut laterales. Anterior pars Gręcis propriè σῆθος dicitur, Latinis pectus, licè nominis huius acceptio varia sit apud Hippocratem. Vsurpatur enim τοῦ στηθέος, nomen aliàs κυρίως, id est, propriè interdum συνεκδοχικως, nonnunquam μετωνυμικῶς. Propriè στῆθος, totam anteriorem thoracis partem significat. Sic Aphorismo 24. libri 3. πόνοι στηθέων, dolores pectoris. Synecdochicos vsurpatur σῆθος pro media tantùm pectoris parte, quam σέρνον vocant, aut pro eius extrema particula, quae cartilago est xyphoides. Metonymicos vsurpatur στῆθος pro orificio superiore ventriculi, quod sub ea cartilagine continetur. Sic in Coacis praenotionibus στῆθεος δῆξιν καὶ πικρότητα, sterni morsum &amarorem dixit; id est, oris ventriculi, vt idem sit eo loco δῆξις περὶ στῆθος, quod καρδιογμός. Sit ergo anterior Thoracis pars στῆθος propriè, aliis στέρνον διὰ τὸ στερεὸν, quasi solidum dicas, Latinis sternum, quòd in medio constarum sternatur, in quod costae compulantur, quibusdam pectus. Eius latera πλευραὶ dicuntur, &περίστερνα, seu costae. Posterior pars νωτον dicitur, ὑποραχήλιον μετάφρενον, Latinis dorsum &tergum. Huius latera ὡμοπλάται καὶ πτερύγια, scapulae, scoptulae opertae, scapilium &alae vocantur. Quarum omnium descriptio ex osteologia repetenda est. Tertius superest continentium particularum ordo, qui membranarum est: in eum numerum membranam, quę costis subtenditur, pleuram dictam, adscribo, necnon διαφράττοντας, id est, intersepientes, quas vno nomine mediastinum vulgus appellat. Haec continentium omnium, &communium &propriarum thoracis partium breuis est delineatio. Contentarum verò perexiguus est numerus. Nihil enim in hac regione praeter vitalia organa, cor scilicet, pulmones, venam cauam ascendentem, arteriam magnam, venam arteriosam, arteriam venosam, asperam arteriam, oesophagum &neruum sextae coniugationis reperias. Has omnes &continentes &contentas thoracis partes ordine Anatomico sigillatim describere ag gredior. De mammis. CAP. II. ARTIVM thoracis propriarum primae omnium sese offerunt mammae. Graecis ματοὶ καὶ μασθοὶ dicuntur, ἀπὸ τῆς Mammarum nomina. μαστύος quę ζήτησιν notet, aut à μαστεύω quod est quaero, quia infantes in illis quaerant lac. τιθαὶ etiam, τεθοὶ, τετθια vocantur; hinc &τίτθαι nutrices dictae, quae mammam infantibus praebent sugendam. Latini mammas vocant, mammillas diminuta voce, &vbera, quae Graecè ὕθατα.